Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

CHAEREMON: Pro statu atque mensura uniuscuiusque mentis scriptura diuina ad diuersos perfectionum gradus arbitrii nostri prouocat libertatem. nec enim poterat uniformis omnibus perfectionis corona proponi, quia nec omnium una uirtus aut uoluntas aut feruor est, et idcirco ipsarum quodammodo perfectionum diuersos ordines diuersasque menauras sermo diuinus instituit.

quod ita esse euangelicarum quoque beatitudinum uarietas euidenter ostendit. licet enim beati dicantur quorum sunt regna caelorum, et beati qui possidebunt terram, et beati qui consolationem recipient, et beati qui saturitate potientur, tamen multum credimus interesse inter habitationem regni caelorum et possessionem illius quaecumque est terrae, et inter perceptionem consolationis et plenitudinem saturitatemque iustitiae, multumque distare inter illos qui misericordiam consequentur et illos qui gloriosissima uisione dei perfrui merebuntur.

alia enim gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim a stella differt in gloria. ita [*]( 19 of. Mt. 6, 8 eqq. 26 I Cor. 15, 41-42 ) [*]( 1 faraonia ΠΟ 8 ioc. Π 4 existimans ΠΥΟ thensauris Π 6 sunt] eet Πv 11 XI T aeremon 0 12 perfectioniB T 14 omnium] omnibus TO 16 qaodamodo 0 diuersas origines T 20 consulationem Π 21 sataritatem 0 26 glorioeisaimam uisionem 0 27 gloriae lunae 2 lUDe alia gloria T 28 ab ΠΟ atilla Π1 in gloriam T )

327
et resurrectio mortuorum. cum igitur iuxta hunc modum scriptura diuina timentes deum laudet et dicat: beati omnes, qui timent dominum, et plenam per hoc illis beatitudinem repromittat, iterum tamen dicit: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate.