Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui enim iugiter suum inuocat protectorem, certus eat eum semper esse praesentem. habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semet ipsum die noctuque uallatum confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. hic uersiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est et inpenetrabilis lurica ac munitissimus clypeus. iste in acedia et anxietate animi conlocato9 seu tristitia uel cogitationibus quibuscumque depressos salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem inuocat inspicere iugiter nostra certamina atque a suis supplicibus non abesse.

iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere nec inflari de prospero statu, quem sine protectore deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam uelociter ut sibi auxilietur inplorat. iste, inquam, uersiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis inuenitur. nam qui se semper atque in omnibus desiderat adiuuari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in seonndis ac laetis pari modo deo egeat adiutore, ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat inmorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere.

gastrimargiae passione [*]( 1 adque VO uniuersos] omnes 0 incursos D\' proprie satia] proprietatis V 2 abtatur 0 5 fidutiam VD 6 praesentes V 10 prospiciens DX 11 . uirBiculuB V 13 lorica. D\'OX. clipeus 0 clippeua X 14 conlocatus VDO tristitię 0 15 depreasus 0 disper. DP 17 adque VO 20 reteneri Dl posset VI 24 se om. OX adque V 26 Becuris 0 laetis] legis D 27 adiutord D 28 fragelitate V 29 caetrim. D* )

299
perstringor, oibos quos heremus ignorat inquiro et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum atque ad illorum desideria sentio me inuitissimum trahi: dicendum proinde mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihifestina. anticipare horam statutae refectionis inetigor seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo: cum gemitu mihi est proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

ieiuniis me ob inpugnationem oarms districtionbus indigentem stomachi prohibet lassitudo seu uentris ariditas constrictioque deterret: ut effectus meo desiderio tribuatur uel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris ieiunii conquiescant, orandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. accedens ad refectionem hora legitima suggerente perceptionem panis exhorreo atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor: cum heiulatu proclamandum est mihi : deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

uolentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni interpellans capitis prohibet dolor horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus adlidit ac deputatum quietis tempus uel transgredi uel praeuenire conpellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me grauissima somni cogit inpressio: similiter proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. sublato ab oculis meis sopore multis me noctibus diabolicis insomniis uideo fatigatum omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis [*]( 1 ignorat heremus 0 inqaire Y 2 adque VO 4 adiutorium Y et sic saepius 5 mihi] me D2OP, et sic passim OPv 6 inatigur V solide 0 7 retenere D1 8 gemitus est mihi 0 10 destrict. 0 11 sthomaci D Btomaci 0 18 aesti D\' 14 destrict. OX1 17 adque V 18 eiulata DOX 13 quieti P 24 deiniqtte D1 95 synaxeus V 26 mihi est 0 28 sublatu V soporS Y 80 palphebris D1 palfebris 0 )

300
exclusam : cum saspiriis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

adhuc me in conluotatione positum uitioram titillatio carnis repente conpungit et ad consensum pertrahere dormientem blanda oblectatione conatur: ne ignis alienus exaestuans urat suMe olentes flosculos castitatis, clamandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. extincta sentio libidinis incentiua et genitalem membris meis intepuisse feruorem: ut parta haec uirtus, immo gratia dei in me diutius uel perpetuo perseueret, intente dicendum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

irae, filargyriae, tristitiae stimulis. inquietor cogorque propositam atque amicam mihi interrumpere lenitatem : ne in amaritudinem fellis perturbatione furoris abducar, cum summo mihi gemitu proclamandum est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. acediae, cenodoiiae, superbiae elatione pertemptor ac de aliorum neglegentia uel tepore quiddam sibi mens subtili cogitatione blanditur: ne in me praeualeat haec inimici perniciosa anggeatio, cum omni contritione cordis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

humilitatis et simpucitatis gratiam superbiae tumore deposito iugi conpunctione spiritus adquisiui: ne rursum ueniat mihi pessuperbiae et manus peccatoris moueat me grauiusque de uictoriae meae elatione confodiar, totis mihi proclamandum est uiribus: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. euagationibus animae innumeris ac diuersis et [*]( 25 Ps. 35, 12 ) [*]( 1 adorandum 0 6 olente V 9 genetalem D\' 10 nirtatia D\' 13 fllargiriae DO philargiriae X triatiticiae D 14 inqaietar Fl adqae V 21 pernit. D suggessio 0 22 deus] dfie D 26 peooatorum (ἀμαρτωλω̃ν) DO 27 grauius qui Di niotnriae V me elatione confodiat 0 )

301
instabilitate cordis exaestuo nec cogitationum disparsiones ualeo eohercere, ipsamque orationem meam fundere absque interpellatione atque phantasmate inanium figurarum sermonumque et actuum retractatione non possum, tantaque me sentio sterilitatis huius ariditate constrictum, ut nullas omnino spiritalium sensuum generationes parturire me sentiam: ut de hoc animi squalore merear liberari, unde me gemitibus multis atque suspiriis expedire non possum, necessarie proclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.