Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim tantum est lucrum ieiunii quantum irae dispendium nec tantus lectione capitur fructus quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. ea igitur quae sequentia sunt, id est ieiunia, uigiliae, anachoresis, meditatio scripturarum, propter principalem scopon, id est puritatem cordis, quod est caritas, nos conuenit exercere et non propter illa principalem hanc proturbare uirtutem, qua in nobis integra inlaesaque durante nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt pro necessitate fuerit praetermissum: siquidem nec proderit uniuersa fecisse adempta hac qua diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda.