Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Omnia igitur huius gratia gerenda adpetendaque sunt nobis. pro hac solitudo sectanda est, pro hac ieiunia, uigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem ceterasque uirtutes debere nos suscipere nouerimus, ut scilicet per illas ab uniuersis passionibus noxiis inlaesum parare cor nostrum et conseruare possimus et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has obseruantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeuenti sollemnitatem districtionis nostrae non potuerimus implere, incidamus in tristitiam uel iram siue indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est fueramus acturi.