Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
unde liquido conprobatur perfectionem non statim nuditate nec priuatione omnium facultatum seu dignitatum abiectione contingi, nisi fuerit caritas illa cuius apostolus membra describit, quae in sola cordis puritate consistit. nam quid est [*](22 I Cor. 13, 3 28 cf. I Cor. 13, 4sqq. ) [*](1 emolomento D1 5 adque D1 accedunt D1: accidunt D2 W X 7 nonnnllis D1 10 uidemus Dl grafio X 11 fixa D 14 malluerunt W 15 nec D* 16 occassiones W incurrant X1 20 uel utiq; non D 21 sterelisque Wl reddantur W 23 inquid D W 24 tradedero D1 27 dignitatem Dl 28 discribit W 29 puritatem D1 )
Omnia igitur huius gratia gerenda adpetendaque sunt nobis. pro hac solitudo sectanda est, pro hac ieiunia, uigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem ceterasque uirtutes debere nos suscipere nouerimus, ut scilicet per illas ab uniuersis passionibus noxiis inlaesum parare cor nostrum et conseruare possimus et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has obseruantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeuenti sollemnitatem districtionis nostrae non potuerimus implere, incidamus in tristitiam uel iram siue indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est fueramus acturi.
non enim tantum est lucrum ieiunii quantum irae dispendium nec tantus lectione capitur fructus quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. ea igitur quae sequentia sunt, id est ieiunia, uigiliae, anachoresis, meditatio scripturarum, propter principalem scopon, id est puritatem cordis, quod est caritas, nos conuenit exercere et non propter illa principalem hanc proturbare uirtutem, qua in nobis integra inlaesaque durante nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt pro necessitate fuerit praetermissum: siquidem nec proderit uniuersa fecisse adempta hac qua diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda.