Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hac itaque nobis destinatione proaposita semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam rectissime dirigentur. quae si prae oculis nostris iugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros uacuos pariter atque instabiles reddens in cassum eos ac sine ullo [*]( 4 Rom. 6, 22 11 Phil. 3, 18—14 ) [*]( 4 sanctificationem (ει̉ς ὰγιαϭμόν) Dc: sanctificatione X 6 quem D iicupauit D 9 distinatione X* 12 in ante] in priora X: cf. VI, 14, 1 13 braoium coronae inezpngnabilis brauium D 14 greeo DX 16 distinatione X 18 quicquid DXbis 21 toleramus et agimuB Xv 22 diliciae Dl 24 retentetnr r: retenetnr D1 ntineatur D\'c distinatione DXX 26 dirigentllr] hic incipit W 27 ua.cu...os. D uarios X 28 adque W )
Hinc namque est quod nonnullos mundi huius maximas facultates et non solum multa auri atque argenti talenta, uerum etiam praediorum magnificentiam contemnentes post haec uidimus pro scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoueri. qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro paruis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abicere maluerunt.
nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant, ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones inpatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et caritatis adquirere, cumque omnes diuitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, ueluti qui nou habeant apostolicam caritatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. quod in spiritu beatus apostolus praeuidens et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest-