Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

decet namque diacretionis optimos consultores in hoc primum patefacere suae mentis industriam et utrum sint uel esse possint eius capaces hoc indicio ac patientia conprobare, ut de illa quae moderationis generatrix est uirtute tractantes nequaquam uitium quod ipsi contrarium est nimietatis incurrant, uim rationis ac naturae eius quam uerbis excolunt effectu atque opere uiolantes. in hoc ergo nobis discretionis bonum, de qua, quantum dominus [*]( 1 nulla distinctio in W stupefactos W 5 quidem conlatione D\' 10 excellentiaque D\' eius om. W 11 cottid. X conlationibus X (c) 23 futuro D1 24 examine D discriciones W1 25 consaltatores D 27 inditio W 29 nimietates W rationes W 30 excolent D\' affectu D 31 quautum] quod in ras. longioris uocis D ) [*]( 8* )

36
++ dederit, adhuc indagare disponimus, primitus prosit, ut nos de ipsius excellentia et mode ratione, quae prima eidem uirtus inesse cognoscitur, disserentes disputationis quoque uel temporis modum non permittat excedere.