Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

frequenter namque memini nonnullis huiusmodi sermonem cum gemitu lacrimisque poscentibus me quoque aliquid eis doctrinae conferre cupientem nullatenas potuisse et ita in me non solum sensus, uerum etiam ipsum eloquium defecisse, ut non inuenirem quemadmodum eos uel cum leui consolatione dimitterem. quibus indiciis euidenter agnoscitur domini gratiam pro merito ac desiderio audientium disputantibus adspirare sermonem. quem quia breuissimum istud quod superest noctis spatium non occurrit explere, indulgentes illud potius quieti corporeae, cui necesse est totum persolui, si id quod modicum est fuerit denegatum, plenum narrationis ordinem integro futuri diei seu noctis examini reseruemus.