Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ita igitur etiam mens per uitae praesentis incursus undique ingruentibus temptationum torrentibus circumacta uacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit: quales uero uel amittere uel parare sibi debeat, studii ae diligentiae suae prouidebit industria. si enim ut diximus ad sanctarum scripturarum meditationem iugiter recurramus ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales in his quae meditati sumus mentem faciant inmorari.