Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini conparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante prouoluit. quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum inpulsibus circumactae: in eius uero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum malit an hordeum loliumue comminui. illud quippe est procul dubio conmolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est.