Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in tantum autem hoc quod dicimus beatus apostolus uerum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione eius enixius ualeat domino copulari, dicens: desiderium habeo dissolui et cum Christo esse, multo enim melius, quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a domino. et idcirco audemus et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. propter quod etiam contendimus siue absentes siue praesentes placere illi, commorationem scilicet animae quae in hac carne est peregrinationem a domino atque absentiam a Christo esse pronuntians eiusque ab hac carne separationem atque discessum praesentiam esse ad Christum tota credulitate confidens.