Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et re aera, ut sequestratis paulisper testimoniis scripturarum de ipsius animae natura secundum mediocritatem sensus nostri paneis aliqua disputemus, nonne ultra omnis ineptiae non dicam fatuitatem, sed insaniam est uel leuiter suspicari illam pretiosiorem hominis portionem, in qua etiam imago dei [*]( 1 Luc. 23, 43 18 Ioh. 3, 13 ) [*]( 9 hereticorum DX 11 paradyso D repperire D1 12 et om. W inferuatur D 15 illufc D 19 discendit fllios D\' 22 adque W 23 seruantur W M ec D quorundam Wx 25 commemorationis DW1 26 uiuatius DW 30 est] esse in ras.D )
24
secundum beatum apostolum ac similitudo consistit, deposita hac qua retunditur in praesenti sarcina corporali insensibilem fieri, quae omnem rationis uim in se continens etiam mutam atque insensibilem materiam carnis participatione sui facit esse sensibilem, cum utique consequens sit et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut exuta mens ista carnali qua nunc hebetatur pinguedine intellectuales uirtutes suas in melius reparet et puriores eas ac subtiliores recipiat potius quam amittat.