Commentaria in Porphyrium A Se Translatum
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia uero speciebus posteriora sunt. semper genera super species et his praeiacere et esse maiora superius demonstratum est. namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, con- sumptae species non interimunt genera. at uero accidens postea necesse est ut sit, quam sunt ipsae species. erit enim prius aliquid cui possit accidere. omne enim accidens praeter illud cui accidit, esse non potest. atque ideo prius erit aliqua res ubi accidat, quam est ipsum accidens. necesse est igitur omne accidens post species inueniatur et magis post indiuidua, quibus principaliter possit accidere. Huc accedit quod generis participantia aequaliter participant, sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, [*](10—22] Porph. p. 17,3—6. 14 superius] p. 110, 17 ss. 22—p. 117, 15] Porph. p. 17, 6-10.) [*](2 quod] quae P plurimis T; Porph. p. 16, 20 κατά πλειονων praedicatur GKS nara S 3 pluribus K 4 pluribus K appel- latur] praedicatur FK et om. FGKP 5 quart. de om. CG 6 est illud (illud del. m2) P 9 super dixit P 10 inscript. om. F (linea uacua) Sm1T, SIT om K, DE PROPRIIS GENERIS (-RI S) ET ACCIDENTIS (-TΙ S) PSm2; cf. ad p. 105, 16 11 accidente C genus om. PST 12 posteriora] CGT propria Pa.c. propiora p.c. priora Sm1 inferiora FKSm2 13 genus FGPST species <esse> Brandt maius F 17 sunt] sint F 18 praeter] propter CF 20 ubi] CPST cui FGK; cf. p. 129, 4 accidit PSm1 pr. est om. T post. est del. C 24 sepe KP)
Ergo quoniam generis ad speciem et differentiam, ad pro- prium et accidens diuisa substantia est, nunc uero posteriora persequitur, sunt autem omnes differentiae uiginti. nam cum quinque res sint et una quaeque ipsarum ad alias quattuor quattuor item differentias habeat, quinquies quaternis uiginti differentiae efficiuntur, nam si genus differt ab specie, proprio, differentia, accidenti, quattuor differentiae fiunt, sin uero species differt a genere, proprio, differentia, accidenti, item quattuor; quae iunctae cum superioribus octo fiunt, et si differentia distat ab specie, proprio, genere, accidenti, aliae quattuor supercre- scunt; quae iunctae cum octo prioribus duodecim faciunt, at uero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quattuor differentiis super duodecim positis omnes sedecim diffe- rentiae fiunt, quodsi accidentis quoque differentias ad quattuor reliqua duxeris, quattuor super sedecim crescentibus uiginti omnes differentiae perficiuntur, quarum ita uiginti sunt, ut ad suffi- cientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae nume- rentur. nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quattuor fuere differentiae, si autem dif- ferentiam dicamus differre <ab> specie, proprio et accidenti, super- [*](1—p. 119, 24] Porph. p. 17, 14—18, 9.) [*](1 post quoniam add. substantia, om. post diuisa F ad speciem generis Cm1GKP ad speciem—accidens] a specie et differentia et proprio et accidenti F ad] et T et ad K 2 et om. P uero om. F 8 subsequitur, del. sub C ante sunt add. QVOT SINT DIFFERENTIAE OMNIVM P 4 sint quinque res C quaeque om. CPST ad alias] ab aliis FKSm2 post quattuor add. distet et F edd. distet K 5 item om. Get item K et item quatnor edd. qua- ternis] Cp. c. quaternas a. c. quaterni cett. 6 a F 7 ante accidenti add. et Tbmr quattuor—accidenti (8) om. T fiunt] sunt FK 8 ante accidenti add. et S ante quattuor add. aliae F edd. 9 iuncta G cum om. FT fiant P 10 a FT ante accidenti add. et Tbmr ante aliae add. sin G 11 coniunctae, del. con C superioribus P fiunt CP 14 fiunt in sunt mut. F 15 dixeris KP crescentibus positis T 16 quae brm ita—ut] uiginti FK ita om., post sunt add. quae P 17 numerantur FK 18 a om. T proprio specie F 20 a add. brm, ab Brandt)
Sed nunc quemadmodum differentia ab specie, proprio acci- dentique discernatur, uideamus.
[*](3 differentias ante generis F eisdem] Schepss hisdem codd. p iisdem brm ut s. l. C 6 quid] C quod FGPST uel quod quid (sic) K 8 a FT 9 superiores C 10 uero om. C alias CP uidentur F 11 distat P 12 quid] Cm2PS quod Cm1FGT quo K a FP quid] quo FK 13 a om. FKP discrepet C distaret FK 14 dicerem CPSm1 (diceretur m2) T a FT 15 post duae add. differentiae FK id est om. FK, del. et ante speciei s. l. add. Sm2 differentiae om. FK 16 efficiunt] accipiunt P 17 una om. P 18 nam quid] nunquid F a] de CGPSm1T 19 ab om. P s. F post specie add. distaret FK, s. l. Sm2 21 quod C ad differentiam CP 23 discerni- tur CPST)Et est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se indiuiduis se permittit et aequaliter iudiuidua specie ipsa participant; namque omnes homines aequaliter homines sunt et hominis participatione aeque participant, eodem modo etiam differentia; namque omnes homines aequaliter rationales sunt et rationabilitate, quae est differentia, omnes qui ratione participant, aeque participant. Est etiam alia communitas, quod quemadmodum species numquam deserit ea quorum spe- cies est et quibus superest, sic et differentia numquam ea deserit quae distare ab aliis facit, namque Socrates quoniam sub specie hominis est, numquam ab hominis specie deseritur; semper enim Socrates homo est. at uero differentia Socratem, quoniam Socrates rationalis est, numquam deserit; semper enim Socrates rationale animal est.
Differunt autem inter se species et differentia, quod differentia semper in eo quod quale sit praedica- tur — nam dicitur quale animal sit <Socrates>, ut rationale respondeatur —, species uero in eo quod quid sit praedi- catur; nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur, namque hominis qualitas rationale est, sed non simpliciter, illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae ueniens in [*](1—15] Porph. p. 18, 10—14. 16—122, 4] Porph. p. 18, 15—19, 3.) [*](1 inscript, om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 2 Et om. FK Item (om. Et est] P 3 sub se om. C indiuiduis se permittit] GPT se indiuiduis permittit C indiuidua esse permittit K indiuiduis (-dua m2) semper mitit (sic) S indiuidua* (m er.) semper mittit F speoiei K, alt. i er. GS 6 post namque add. sicut homines omnes aequaliter homines sunt ita T aeque T 7 rationabilitate] FK rationalitate cett. 10 sic et] ita T deserit ea FT 12 deseritur] separatur P 13 homo] et homo GPT differentia in mg. Cm2 socraten C 16 inscript. om. FT, H (i. e. HIC) DE PROPRIIS, cet. om. S; cf. ad p. 105, 16 18 semper om. F 19 Socrates ante quale add. brm, post sit Brandt 20 species—respondeatur om. F 21 respondeatur] dica- tur ST 22 rationale post est C rationabile T)