Commentaria in Porphyrium A Se Translatum
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Dissertis igitur generis specieique communibus ad proprie- tates eorum uel differentias transitum fecit dicens differre inter se genus et species, quod genera species con- tinent, numquam rursus genera ab speciebus propriis continentur. oportet autem, ut dictum est, in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari. genus enim plurimarum specierum est continens et unum omnium et totum et omnibus et singulis. quod si ita est et genus a suis speciebus singulis maius est atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera prae- iacent. hoc uidetur dicere quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. nara sicuti materies prima est ab illa re quae ueniens in materiem formam constituerit atque figurauerit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam ueniens differentia formabit atque constituet. nisi enim in generibus differentia uenerit, species numquam con- stituentur. quare praeiacent, id est praesunt et antiquiora sunt genera speciebus suis. atque ideo si genera interimantur, [*](6—11] Porph. p. 15, 14—16, 17—25] Porph. p. 15, 16—18. 25—p. 111, 5] Porph. p. 15, 18—21.) [*](3 cum] quoniam S 4 in om KGP, add. Cm2, et S 6 inscriut. om. F (linea uacua) T, in mg. add. Sm2; cf. ad p. 105, 16 7 Dis- seratis Ga.c.PSa.c. communionibus KT 8 uel] et ad C 10 rur- sum PS 11 in del. Sm2 12 enim] autem F 14 pr. et om. FK, s. l. Sm2 15 dicitur eas C 16 genera ipsa C 17 possunt FPT praeiacent] placent F 18 ab om. C 19 posita CGPS sicut K 20 prima in prius mut. Sm2 materiem] KPSm2 materiam CFGSm1T 23 differentiae uenerint S constituetur Ga.c.T 25 suis om C)
Amplius omnia genera abundant complexione sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis.
[*](6—8] Porph. p. 15, 20 s. 8 in hesterna lucubratione] p. 18, 1 ss. 25—27] Porph. p. 15, 21—23.)[*](1 quoque om. F 3 interibit] peribit C non continuo C 5 a G 8 nt om. PS 10 et homo est et] est C post animal repet. est F 11 hominis est C 14 ante his s. l. et Sm2 15 quod] sed quod G ia] de C 16 si] cum CT animal ipse C 17 de homine dici C 19 conueniet PT 20 pr. praedicatur Ca.c.K 22 sunt om. F suis om. K, post generibus FGPT de generibus suis om. KP 23 po- terint FS)Quod dicit proinde est ac si diceret : omne quod genus est, plures sub se species continet, omne quod species, plures in se differentias habet. genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est, animal uero non solum homo, sed etiam bos uel auis uel alia huiusmodi. species uero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent. nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. atque ideo species quae est homo, uel alia species, sicut est equus, a genere suo, animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque ratio- nale neque inrationale est, at uero homo uel equus hoc ratio- nale, illud uero rationis expers.
Illud etiam, quod species numquam magia genus fiet, rursus et genus numquam magis species fit.
Et ut sciremus hic non de subalternis speciebus, sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari, quid ait? quod ea quae sunt genera, magis species fieri numquam possunt neque magis species aliquando fieri magis genus. nam species numquam genus est. quicquid enim fuerit species, genus non erit neque quicquid fuerit genus, species erit. quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de sub- alternis disserere. subalternae enim possunt esse etiam genera, magis species uero, ut ipse ait, numquam genera esse possunt.
[*](8] superius] p. 93, 5 ss. 15 s.] Porph. p. 15, 23 s.)[*](2 omne] omneque C post species add. est C post iu se add. habet G 3 hoc om. F nomine Sm2 4 species Fin specie G superhabundabat C 6 eo] hoc T genera superant C 9 species sub se P 11 est om. P ante animali add. id est C 13 uero om. GK 14 rationis expers] irrationale F, post expers s. l. add. est Sm2, ante rationis edd. 16 rursum T et magis (in mg. Sm2) genus numquam FS 17 alternis PST 18 quid] quod C 19 numquam fieri CSa.c. 20 pr. magis om. C magis genus fieri C 22 post. erit] non erit CGKP, fort. recte 24 etiam] et T etiam et KS)Sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus est habitus, ad genera propriaque trans- gressus est. |
Generis et proprii commune hoc est, adhaerere spe- ciebus et amplecti.
Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus numquam recedit. eodem modo et propria. nam si dixeris ‘homo’, cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id est speciei genus est. at nero etiam si hominem dixeris, eius etiam proprium continuo cum homine nominasti; omnis enim homo risibilis est. ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutinata sunt.
Similiter et genus praedicatur de speciebus et pro- prium de his quae sui participantia sunt.
Et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponun- tur et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea prae- dicantur quae sui participare possunt. namque aequaliter genus animal de homine dicitur et de equo et de boue et de ceteris animantibus, quemadmodnm et risibile, id est proprium, de Hortensio dicitur et Cicerone et de singulis indiuiduis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est risibile, poterit praedicari.
Adhuc commune est ipsis uniuoce praedicari. nam genus [*](4—14] Porph. p. 16, 1—3. 15-24] Porph. p. 16, 3-6. 25 p. 114. 7] Porph. p. 16, 6 s.) [*](3 post est add. sermo FGK, s. l. Sm2 4 inscript. om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 COMMVNIONE S 5 hoc om. C 6 et] et eas brm amplectar! CPSm1T, ad amplecti s. l. ł tari, sed del. G amplexari r, recte? 7 in om. K conscia P 8 numquam ante a C 13 proprium T 16 hiis F iis K 17 Et om. P, s. l. S 18 ea CPS sicut] Cm2T sic cett. 19 sibi T participari F participantur (om. possunty T 20 animal om. CST alt. et tert. de om. K tert. et quart. de om. C et de boue om. F 24 post risibile repet. proprium GS 25 Adhuc—praedicari om. CP, del. Sm2)
Differt autem utrumque, quod genus primum et secundum est proprium. genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret et eidem aequale est, non est dubium quoniam genus, quod specie maius est, proprio etiam speciei maius sit. nam ut sit risibile, animal prius est. namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conueniant, sicut frequentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de plurimis spe- ciebas praedicatur. namque genus, id est animal, de pluribus, at uero proprium, id est risibile, de sola tantum hominis specie praedicatur. unde fit ut semper propria de speciebus suis conuer- sim praedicari possint, species autem de generibus numquam. neque enim omne quod animal est, homo est neque omne quod animal est, risibile est. potest enim esse et equus et hinnibile id [*](1 ut dictum est] p. 111, 6 ss. 8—16] Porph. p. 16, 8—10 16—p. 115, 4] Porph. p. 16, 10—14.) [*](1 de] et de S et—praedicatur om. P, del. Sm2 2 eadem FGK 3 nam qui est homo, est Brandt risibile] risible est CK 4 pr. et om. F 5 et] KT edd., om. cett. 6 et om. CK genus post suis F eadem KSm2 8 inscnpt. om. F (linea uacua) Sm1T, in inf. mg. DE GENERE QD prius est et proprium postea Sm2; cf. ad p. 105, 16 10 a FT 12 quoniam in quin mut. Sm2 quo Cm1 13 est] FT est sit (sit del. m2) S sit CGKP ante proprio add. quin FGKP quia CSm1 quod m2 quasi T namque CF risibile sit K 14 nam ST informentur F formetur T 15 conueniant] GKPm2T conueniat S conuenient C conueniet FPm1 16 pluribus T 17 est (del. Pm2) id est PT post pluribus (plurimis F) add. dicitur F, s. l. Sm2 20 praedicari possint] praedicentur FK genere G edd. 21 enim om. CG alt. est om. C)
Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad gene- rum accidentiumque communitates uel proprietates transitum [*](4—23] Porph. p. 16, 14—18. 24-p. 116, 7] Porph. p. 16, 19-17, 2.) [*](1 id] idem uid. F 3 autem] enim ST ipsa om. F ante sibi K 4 Praeterea om. P 5 omni] et omni edd., fort recte; Porph. p. 16, 15 ■καί ρ,ονψ και άεί 6 soli brm conuenit F 7 uni] omni C 12 sint P 13 alt. et om. F 14 eadem K sunt] nominantur (del. m2) insunt C genera—sunt om. K 15 in ea specie sunt om. CPT tamen s. l. Cm2 16 pluribus FKSa.c. 18 uero] quoque C quoque] uero C auferuntur G 20 natatile FGKSm2 quoque om. K 22 post itaque add. si G 23 auferantur PS auferentur edd. 24 inscript om. F (linca uacua) T; cf. ad p. 102, 7)