Et Fabius : Sequitur, inquit, te de specie disputare. — Dic, inquam, quid sequitur? — Et Fabius : Hic, ut opinor, ordo est :
Species quoque multis dicitur modis. nam et unius cuiusque hominis forma species appellatur. rursus dicitur et pulchritudo uultus, unde pulcherrimos quosque speciosos dicimus. dicitur species et ea quae [*](20—p. 64, 3] Porph. p. 3, 21—4, 4.) [*](1 prius definitionem (uel diff-) GPST 2 post est per 10 uersuum spatium figuram quandam qua rationes definitionum datarum inlustran- tur add. Cm1, eras. et aliam fec. m2 prius rem FT 5 loc. expleuerunt Engelbrecht et Hilgard 6 haec om. GS 7 rem] Cm2F definitionem (uel diff-) cett. 8 definitionem] Cm2F (diff-), rem cett. est om. GS 9 est om. P mortale om. C perceptabile s. l. ex -tibile F 10 conuerteris] FP uerteris cett. 11 fuit D erit GS 15 se] sed DP 17 ante Et add. DE SPECIE (SPETIE CS) CGSp FINIT DE GENERE. INCIPIT DE SPECIE DΚ post ordo est add. INCIPIT (om. bm) DE SPECIE Pbm, inscriptionem om. Fr te om. C 18 Et fabius s. l. Dm2 20 modis dicitur KP 22 dicitur] et dicitur C 23 quoque GKSm1T)
64
supposita est generi, unde animalis speciem appella- mus, cum animal ipsum genus sit, et album coloris speciem.
Tunc ego : Speciei quoque nomen sicut generis aequiuocum puta. nam et hoc quoque multifariam appellari designat. dici tur enim, inquit, species et figura corporis et fortasse alia plura. de quibus quoniam nullus tractatus habebatur, iure praetermissa sunt. hic tamen a Victorino uidetur erratum, quod cum idem sit cuiuscumque hominis species et uultus. quasi in alia appellatione speciei uultus iterum pulchritudinem dixit, quasi uero non proinde pulchritudo uultus sit ac tota species fuerit; nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore. etiam uultu. sed praemissis his ad illam speciem quae sub genere ponitur atque genus efficit ueniamus. namque, ut dic- tum est, substantiae ipsae nullo speciei nomine generisue censentur, nisi quadam ad se inuicem collatione sint compara- tioneque compositae. nam quod animal est, non idcirco est genus, quoniam animal est, sed idcirco, quod hominis sub se atque equi et ceterorum animantium species habet. atque idcirco ait : unde animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit; neque enim homo species diceretur, si super ipsum animalis appellatio non praedicaretur. sed ut monstraret non in unis solis substantiis genera speciesque uersari, sed etiam in omnium praedicamentorum nuncupationi- [*](14 ut dictum est] p. 43, 13 ss.) [*](1 post unde add. hominem edd., post animalis C, post appellamus F, om. cett., cf. 20; Porph. p. 4, 2 είώθαμεν λέγειν τον μέν άνθρωπον ε!οο; τού ζφοο 4 ergo Dm1KST 5 puto ex puta S hanc Cm2PSm2 7 nullis D multus, in mg. al. nullus F 8 praetermissae P a om. DPT, s. l. Sm2 10 quam si D ante pulchritudinem add. in G 11 uero om. FKS 12 quisquam P 13 praemissis post his C (prae- ex pro-) PS, praetermissis K edd. 16 ni P collatione] K edd. col- lectione cett. (coll**ione S, ec er. uid.) sunt D 17 namque quod D post animal excidisse genus coni. Brandt, cf. 2 et p. 43, 13 ss. (quo respi- cit ut dictum est 14) est genus] FGp.c.P ei (del. G) est genus DG ei genus est CST genus K 18 sub se hominis CST 20 post unde add. hominem edd.; cf. 1 24 sed etiam—exemplum om. F)
65
bus esse conexa, non solius substantiae dedit exemplum, sed etiam eius quod reliquum remanserat, accidentis. quid enim ait? et album coloris speciem : quae sunt in accidentis diuisione qualitatis. Sed quoniam inter se quaedam conexio est et talis comparatio atque relatio, ut praeter ad se inuicem habitudinem genera et species esse non possint — nihil enim in eorum definitionibus concludi potest, nisi ad alterutrum nominata sint; nam si substantia generis specie supposita, species uero genere superposito et ad ipsam praedicato per- ficitur. non est dubium quin cum genus definire necesse sit, iure speciem, et cum speciem, iure nobis genus praedicare necesse sit, — haec igitur etiam in generis subscriptione seruatur distinctio, cum generis definitio habita est. hoc enim dictum est tunc, esse genus quod ad distantes species diceretur, nunc uero dicendum est id esse speciem quae sub genere ponitur. sed multiplex eius definitio haberi potest. potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur. quae res utraeque id signi- ficant, speciem poni sub genere. nam prima quidem definitio id aperte designat, secunda uero talis est : quoniam semper
[*](4—13] cf. Porph. p. 4, 4—9. 13 s. cum generis—diceretur] p. 54, 23 ss. 15—18] Porph. p. 4, 10 s.; cf. infra p. 68, 7-9.) [*](2 quid] PS quidem K quod DFGT in eo. Quod C enim s. l. Cm2, er. 4 diuisione om. KS 7 ad] Sr, om. cett. (alterutrum ex adter- T) 8 nominatum T sunt D (ras. corr.) K habet T 9 spe- ciei KT specie Sm1 speciei substantia C praedicato] CP praedicatio cett. 10 quin] qui Sm1 quia CDP quod G cum s. l. Sm2. om. DGKP cunque (sic) F genus om. K quod F definire] differentiae G 11 post pr. speciem add. cum genere CP scil, cum genere s. l. Sm2 et cum speciem] C (et in ras.) T et cum specie GPS cum genere et cum specie DF iure—sit om. K 12 igitur om. C seruat GPST seruabatur brm 13 distinctio] CDFm1K. s. l. Sm2, discriptio F descriptio GSm1 (sed de- ex di- m2) districtio P 14 tunc in ras. Sm2 nunc DG distantes] res distantes C specie Cm1G tunc DGSm2 (in ras.) 16 duplex D 18 utraque Sm1T significat Dm1 20 semper maioribus minora] CGP (sed subponuntur post maioribus), minora semper maiori- bus F semper minora maioribus K semper maioribus (om. minora) DST) 66
maioribus minora supponuntur, genus ab eo, ad quod in eo quod quid sit praedicatur, maius esse non dubium est. quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quae minor est, maiori sibi generi supponatur. nihil igitur haec secunda definitionis significatio a priore differt; si enim species sub genere non poneretur, genus ad speciem in eo quod quid sit non praedicaretur.
Tertia uero definitio speciei integra ratione collecta est et ipsius speciei uim naturamque demonstrat. dicit enim spe- ciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. quae definitio etiam ex supe- riore genere debuit esse planissima, sed ego nunc quantum [*](p. 23) castigata permittit breuitas explicabo. sed | prius de ipsis gene- ribus speciebusque pauca dicenda sunt. cum sint quaedam genera quae species habeant atque ipsa aliis generibus species esse possint, non est dubium ea gemina comparationis habi- tudine fungi, ut ad alia species, ad alia genera nominentur. sed si in uno filo atque ordine speculemur et quodcumque genus alicuius rei repertum sit, eius rursus genus aliud requi- ramus et rursus aliud atque aliud iterum, si nihil sit quod intellectus ratione consistat, inexplicabilis ratio interminabilisque tractabitur. sed quoniam nulla sunt in his scientiae fundamenta quae nulla consideratione animi in infinitum procedentia conclu- duntur, dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid peruenire cuius, cum ipsum ceteris genus sit, [*](9—11] Porph. p. 4, 11 s. 14—p. 68, 24] cf. Porph. p. 4, 12—5, 16.) [*](1 post genus s. l. uero Sm2 ad quod in eo quod om. G 2 esse maius Da.c.F post est add. cum genere G, idem er. S 3 obscuri- tatis] dubietatis T 5 priori C si] nam G non Sm1 (nondum m2) T 6 non om. GST ponitur GST genus] et genus G in eo ad speciem C species F 7 non om. GKST, s. l. C praedicatur GSm2T praedicetur P 9 dicitur CGPST species GPS 12 ple- nissima GSm1 nunc] non CS 14 cum] et cum C 17 pr. ad om. DPST pr. aliam F alias DPSm1 aliae m2 19 alicui T sit] est CG genus rursus C 20 iterum aliud C quo F 21 ratione] ratioque FPS 22 nulla] CT multa cett. post sunt add. quasi F 24 accedentes Dm1)
67
aliud genus inuenire non possumus, quod genus primum et magis genus et generalissimum nuncupetur. sed si hoc in genere contingit, ut ascendentes alicubi consistamus, non est dubium quin descendentes iterum per species ad aliquem quodam- modo calcem offenso termino consistamus. igitur cum descen- dentes per species usque ad illam speciem uenerimus quae sub se species nullas habet, illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus. sed quoniam species aliquorum est continens, si aliquorum specie differen- tium continens esset, non magis species, sed genus merito uocaretur. sed quoniam continet et non specie differentes res continet, similes necesse est sibi contineat pluralitates. sed si continet pluralitatem et maius semper est id quod continet quam id quod continetur, de pluralitate illa species praedica- bitur. appellabitur igitur species de pluribus rebus numero differentibus in eo quod quid sit. species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiamque declarat. nam cum dicimus : quid est Cicero? homo continuo responde- tur. cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superi- ores duae non tantum sunt speciei, sed etiam subalternae speciei, quae et ipsa genus. generalissimum substantia et sub ea corpus animatum, sub animato corpore animal et sub ani-
[*](1 possimus FPT 2 maius G 4 aliquem] codd. et edd. 5 descenden- tes] p descentes (sic) DK descendimus CGPST descenderimus F brm 6 species] Fp.c.T speciem Fa.c.et cett. usque] et usque CFT brm 7 post. speciem om. F 9 est om. G. s. l. S 12 pluritates P, item 13. 14 17 subterioribus] pluribus Dm1 superioribus m2 superiorem] DK subteriorem cett. (supt- C) speciem om. F specie C substan- tiam CF 19 ergo] uero D species Sm2 facta sit—substantia (21) del. et in inf. mg. add. dicatur est species quae et ipsa sit genus. genus generalissimum substantia Sm2 20 sunt] F, om. cett., post pro- xim. speciei add. conueniunt C <magis> speciei Brandt, cf. p. 68, 9 21 ante quae add. est enim species FKbrm quae et] quia C genus] CDGSm1T sit genus FSm2(cf. 19) genus ait Kp aptantur. sit genus P genus est brm generalissimum substantia] DGPSm1T genus genera- lissimum substantia Sm2 (cf. 19), fort. recte, generalissimum est substantia C generalissimum enim genus substantia FK 22 corpus animatum] corpus, sub corpore animatum corpus K edd., sed cf. p. 68, 5) 68
mali homo, sub homine indiuidua. sed hanc diuisionem ple- nius posterius exequemur, nunc autem hoc nobis tantum sufficit. substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit nec homo genus, corpus uero animatum uel animal ad superiora species, ad subteriora genera nominantur. si quis ergo corpus animatum uel animal uel hominem uelit exprimere et dicat : species est quod ponitur sub genere et ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur, haec definitio et magis speciem, id est hominem, et subalternam speciem continet, id est cor- pus animatum uel animal. nam corpus animatum et animal et homo sub genere sunt posita, et ad eas omnes in eo quod quid sit appellatur, ut dictum est. si quis uero illam spe- ciem definitione monstrare uelit quae uere species est, id est specialissimam speciem, quae tantum species, numquam et genus sit, hoc modo definiet, speciem esse quae ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit praedicetur. sed haec definitio subalternis speciebus numquam conueniet. illae enim quae subalternae sunt species, possunt etiam pro gene- ribus accipi, si ad subiecta praedicentur. quodsi possunt pro generibus accipi, cum pro generibus acceptae fuerint, non tantum ad plurimas res numero differentes praedicabuntur, sed etiam ad plurimas res specie differentes, quippe cum sint genera. sed quia hoc in magis speciebus non euenit, ut ali- quando de specie differentibus praedicentur, haec definitio posterior solius magis speciei definitio est et eam ceterae sub- alternae species excludunt atque reiciunt. quod Porphyrius ita demonstrat :
[*](2 posterius] p. 70, 19. 7—9] Porph. p. 4. 10 s.; cf. supra p. 65, 15—18.) [*](1 sub] et sub T 5 superiores FGKPm1S 7 post. (sic) uel] F. om. cett. hominem] hominem esse C 11 et] uel P 13 speciem defi- nitione] diffinitionem K 14 uoluerit KT 15 quaeque S et numquam GK 19 enim om. D 21 cum] quaecumque T acceptae] edd., accepta codd. 24 in] ut G 26 solis KSm2 diffinitionis D) 69
Sed haec definitio eius speciei est quae magis spe- cies dicitur, aliae uero definitiones erunt etiam illa- rum quae non sunt magis species.
Horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius se ipsum dicere promittit cum dicit :
Manifestius autem fiet hoc quod dicimus hoc modo. in omnibus praed|camentis sunt quaedam magis gene- [*](p. 24) rum et magis specierum, sunt alia mixta. magis ge- nera sunt supra quae nullum aliud genus poterit inueniri, magis species rursus. sub qua nulla species reperifur. horum interualla quae possident, et genera et species sunt, singula superioribus inferioribusque collata, ut alteri genus, alteri species appellentur.
Huiusmodi sunt, inquit, quaedam quorum genera inueniri non possunt, haecque ipsa merito magis genera nominantur, quoniam maius ipsorum aliquid inueniri non potest. nam si ista sunt genera, genus autem omnibus sub se positis maius est, quorum genus nullum est, nihil eorum maius poterit repe- riri. at quorum genus nihil poterit inueniri, merito ipsa magis genera uocitantur. sunt autem quaedam alia quae magis spe cies appellentur, sub quibus non aliae species locatae sunt. nam plus uidetur esse species ea et integrior uere species est [*](1— 3] Porph. p. 4, 12—14. 6—13] Porph. p. 4, 14—20.) [*](2 diffinitiones uero G 5 dicere om. CDPST, post promittit add. executurum C exponere P 8 sunt alia om. FGK alia s. l. Cm2 mixta] brm (uix mista scribend.) in ista ST in istis (-tis ex -ti m2) C inmistra (sic) Dm1P inter ista Dm2, om. FGK; Porph. p. 4. 16 xal ρεταξΰ τών γενικωτάτων χαι τΰιν είοικωτάτων αλλα magis] et magis FGK 12 singulaque G 13 locum ut alteri—eisdem p. 74, 1 in folio inserto add. Sm2 post post. alteri add. rei FT, s. l. Dm2 14 quaedam inquit PS genus PS 15 possit PS haecque | brm quae (uel que) haec codd. (et haec Cm2) quae p haec, quae Brandt 16 maius] magis DS ipsis GKSp.c. post potest add. genus C 17 ante genera in mg. add. magis C 18 eorum] horum D 19 genus nihil] GKPS genus nullum DF nihil maius CT potuit F 21 appellantur FGK post quibus add. quoniam CT non om. T. post uocatae s. l. Cm2, nam D lo- catae] edd. uocatae codd. collocatae Brandt 22 uere] ac uere brm)
70
quae genus numquam est quam ea quae aliquando genus esse potest. quodsi uerior species est quae sola species, numquam genus est, merito magis species appellata est. igitur inter magis speciem et magis genus quod est interuallum, subalterna genera et subalternae species impleuerunt. nam subalterna uocamus quaecumque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur, idcirco quoniam, si omnes res ad inferi- ora componas, genera, si ad superiora, species, et si ad supe- riora et inferiora eadem ducas, genera et species inuenientur. atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera et ad superiora species agnoscuntur. sed haec ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum uelut species supponatur. nam si. ut prius ostensum est, specie sua maius est genus, non est dubium quin maior res sub minore poni non possit. atque ideo ait ut alteri genus, alteri species appellentur, quod nequaquam eandem rem et genus esse et speciem conueniret. dat igitur huius rei exemplum, quo quod dicit, facilius possit agnosci. facit igitur hanc diuisionem. ponit substantiam magis genus, supponitur substantiae corpus et incorporeum, corpori animatum corpus et inanimatum, animato corpori animal sensibile et insensibile — ut sunt ostrea uel conchilia uel echini uel arbores et alia huiuscemodi, quae uiuendi animam habent, non etiam sentiendi —, sub animali animal rationale et inrationale, sub rationali mortale et inmor- tale, sub mortali hominem, sub homine singulos homines, hoc est corpora indiuidua, Ciceronem et Virgilium scilicet et eos
[*](18—p. 71, 1] Porph. p. 4, 21—25.) [*](4 interuallum quod est CT 8 post genera add. sunt FGK, s. l. S si ad—genera (11) om. T 9 genera] et genera D 10 nominatae G 14 prius] supra D magis D 15 minore] F minori cett. 17 ante eandem add. ad FGK edd. 18 speciem] K species cett. et edd. con- uenirent (sic), del. con F 19 dicat S 21 ante incorporeum add. in CDF 22 ante insensibile add. animal CDT 23 pr. uel om. CK huiusmodi KST 24 etiam om. G sentiendo C 25 sub s. l. Dm2) 71
qui iam in partes sunt singuli. substantia ergo quae prior est, magis generis accipitur loco; genus enim solum, non etiam species est, quod numquam eius genus superius inuenitur. homo uero solum species est, nullas enim alias species sub se cohercet; singuli enim homines non specie, ut dictum est. sed numero differunt. corpus uero, quod pridem sub genere posuimus, id est substantia, ad substantiam quidem species, ad animatum corpus genus accipitur. animatum autem corpus ad corpus species est, ad animal genus, animal autem ad ani- matum corpus species uidetur, ad rationale animal genus. rationale item animal mortalis genus est, species animalis. mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis. homo autem quod super indiuidua est, nihil de generis natura sortitus est, sed tantum sola species appellatur.
Sed hanc diuisionem sieubi in aliis rebus transferri et aptari placeat, ita considerandum est, ut quicquid fuerit cuius genus inueniri non potest. magis id genus appelletur, et quicquid cuius nulla species fuerit, id est ut super indi- uidua collocetur, illam magis speciem esse. oportet enim, si quod genus sit. super differentes specie res poni, | quod autem [*](p. 25) magis species non super specie res differentes ponitur, num- quam digne genus poterit appellari. ergo quemadmodum quod [*](1—14] Porph. p. 4, 25 —5, 1. 16—p. 72, 25] Porph. p. 5, 1—16.) [*](1 parte CDPT singulari T 2 loco ante magis F, ante accipitur GK non] ne C 3 ei C 4 sub se species CT 7 substantia] substan- tiam F sub (in mg. m2) substantia P 8 genus accipitur—corpus (10) in sup. mg. Cm2 9 animal autem — animal genus in sup. mg. Pm2 10 uidetur species DPS rationabile D 14 sed] quod DPST 16 ut del., et scr. Dm2 17 cui F appellatur D 18 et ex ut Dm2 post quicquid add. est C est ut om. C 19 illa* D illa K et C speciem esse] species nominetur C 20 post res poni in D figura ordi- nem cognationemque notionum substantiae ceterarumque (p. 70, 19 ss.) inlustrans posita est quid D 21 specie* (s er.) C non] si P post ponitur add. sed super indiuidua quae C 22 genus digne F· genus] species CDT possunt C quemadmodum] F. post add. quo- niam CDGPST, ante K quod post pr. genus p. 72, 1 F)
72
superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur, ita et species quae sub se species non habet, sed tantum indiuidua, merito magis species appellatur. illa autem quae in medio posita sunt, non eiusdem sunt habitudinis. nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera, et quo- niam genera possunt esse, idcirco numquam magis species praedicantur. nam illis quae supersunt, species sunt, illis uero quae subsunt, loco generis praeponuntur. cum igitur duae formae sint omnium rerum, aut ut genera praeponantur aut ut species supponantur, summitates, id est generalissimum genus et specialissima species, singulas tantum continent habitudines, illud, ut tantum genus, numquam species uideatur, illud, ut sola species, numquam etiam genus appelletur. sub- alterna uero, quae media sunt, duas formas habent, id est utrasque. namque, ut frequentius inculcatum est, et generis quodammodo parentelam et speciei deriuationem sortita sunt. nec hoc fortasse nos turbet, quod species specialissima habet sub se aliquid. namque homo cum sit magis species, habet sub se singulos homines. haec enim quamuis indiuiduis super- sit, numquam formam specialitatis inmutat. cum enim sub se indiuidua habeat, quod ea contineat quae sub una specie sint et nulla substantiae proprietate discrepent, species eorum uocatur quae continet. ita homo et animalis species dicitur, quia continetur, et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla umquam specie discrepabunt. definitio ergo magis generum magisque specierum talis est : magis genus
[*](25—p. 73, 7] Porph. p. 5, 17—23.) [*](1 genus nullum DKPS 2 et om. FGK quae] Hilgard quoniam codd. edd. 3 appelletur, corr. m1? F 6 esse possunt GKS 7 ad praedicantur s. l. ł appellantur D 8 proponuntur DPS 9 sunt P pr. ut aut CDKT 10 ut om. DΤ 11 genus om. CDT 12 ante species add. ut D 13 sola] semper T 14 quae] quoniam F 15 nam DS 16 et s. l. Cm2 17 quod] quoniam F 18 aliquid sub se KS 21 quod ea] quae ea T quae FGS quod K quae] et quae FGK sub om. PT species P 22 substantia FGKS 25 ergo] igitur FGK 26 est om. C) 73
esse di|citur quod genus semper sit, numquam species, et
[*](p. 26) quo superius nullum genus sit; rursus magis species est quae semper species sit. numquam genus, et iterum, quae numquam diuiditur in species et quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. illa uero alia, ut saepe dictum est, et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata. Hoc autem attentissime respicien- dum est, quod in diuersis longe nationibus in eo genere ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur, diuersarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest. nam quoniam Romani a Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Ioue, poterit gens Romanorum ad Iouem duci. item quoniam Athenienses a Minerua, Minerua a Ioue, potest Atheniensium gens ad eundem Iouem duci. item quoniam Persae a Sole, Sol autem a Ioue, possunt Persae quoque ad eundem Iouem uelut ad originem propriam deduci. ita diuersissimae gentes ad unius cognationem erigi possunt, quod idem speciebus generibusque non fit. numquam enim diuersa genera sub uno genere pote- runt accommodari. Aristoteles enim primorum generum decem praedicamenta constituit, quae uelut aliquis fons, ita subteri- oribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderint. haec igitur decem genera quoniam generalissima sunt et supe- rius eis nullum inueniri genus potest, ad unum genus reduci non poterunt. quodsi decem genera prima ad unum genus
[*](7—18] Porph. p. 5, 23—6, 5. 18—p. 75, 6] Porph. p. 6, 5-11.) [*](2 quo] quod S sit genus D rursum DK est om. C quae| CT quod cett. 3 species semper CFG 5 alia om. D ut om. F 7 et inferioribus P 8 quod| quam D 10 gens] genus CFKT nam] nam- que C 12 genus CS 12—16 item quoniam Athenienses — deduci] CKT item quoniam persae— (14) duci (deduci G, etiam K) item quoniam athenienses—duci (deduci G) DFGPS 13 genus C 17 ante speciebus add. in F 18 poterant P 19 decem] deesse D praedicamenta decem FGK 21 profuderunt T 22 genera] praedicamenta FK 23 potest] non potest D 24 locus quodsi—sub eisdem (p. 74, 1) bis, fol. 10b’ (S(??)) et fol. 11a(S(??)) in S scriptus est (cf. ad p. 69, 13)) 74
reduci non poterunt, nec illa quae sunt sub eisdem generibus. id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando poterunt applicari. nam si prima eorum genera ad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quae sub ipsis sunt, ab uno genere coherceri continerique non patiantur. nam si substantia, qualitas et quantitas et cetera sub alio communi genere poni non possunt, quod ipsa magis sunt genera, nec quicquid sub substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal uel homo, uel item sub qualitate uel quantitate, ad aliquod genus commune se poterunt appli- care. numquam enim inueniri genus poterit quod haec decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit uelut species continere. at dicat quis haec omnia decem genera si uere sunt subsistentia, quodammodo uel entia dici posse. flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse, et in participii abusionem tractum est propter angustationem linguae Latinae compressionemque. haec igitur, ut dictum est, entia poterunt appellari, et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse dici uidebitur. sed falso. namque omnia quae inter se aequi- uoce nominantur, numquam eiusdem continentiam generis sortiuntur. quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit; haec autem ut entia nominentur, non uniuoce, sed aequiuoce praedi- cantur. nam quoniam substantia ens est et item qualitas ens, <sed> si quis rationem definitionemque qualitatis dixerit,
[*](1 illa] DFKS(??)p.c.(ras. i ex u) ulla CGPS(??) a.c.S(??)T sunt om. S(??) generibus om. C 4 duci ex reduci D, ex dici Sm2 dici FK 6 patiatur G pr. et om. FGP 7 non poni C (s. l. add.) 8 genera sunt P sub om. GKST, s. l. Dm2, in mg. Pm2 id est om. D sub eodem genere om. F 9 ut] C. om, cett. 10 applicari FPT 11 genus poterit inueniri FGK 12 genera om. F ueluti FG 14 substantia Gm1 uel] FGKSa.c. et substantia (et subst. er. S) uel CDPS substantia essentia T possunt G 16 abusione GKPS tractus CDm2 angustiam T latinae linguae G 17 comprehensionemque G 18 eorum om. F 19 dici om. G 20 numquid F num G generis continentiam DP 25 sed add. Engelbrecht et definitionem FG, post defin. add. substantiae et edd. qualitas KPa.c.) 75
eadem natura utriusque non poterit conuenire, non est du- bium quin substantia et qualitas non uniuoce, sed aequiuoce praedicentur. quodsi aequiuoce praedicantur, sub eiusdem generis fonte poni non poterunt. non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diuersa rerum genera cohercere.