Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostendit et ea quae [*](1-11] Porph. p. 2, 20-22.) [*](1 superponit P 2 post. ut om. C 3 aliis] ceteris T 4 ut om. GST 5 irrationabili P 6 aliud om. D 7 enim om. D 8 rationalia DT 10 hominis solius C ut add. Hilgard; Porph. olov 11 et om. C quia ista] quia F quia (quae T) ista (iste S) quoniam ST non sunt hominum C 12 sunt in ras. Sm2, post sunt add. sed a foris uenientia (ex 32) F substantia GS, ante subst. s. l. in add. Sm2 14 acci- dente CGR 15 in s. l. Cm2 est om. D rationalitas PSm1T rationale G 16 interimantur F 17 quod] quoniam K 18 uersantur Dm1 album et nigrum G et] uel ST 19 ipsae Dm2 manent D permanet T 20 pr. neque ex que Dm2 21 fuerint D eius] et eius CRST ei P 24 ergo] autem FK)

51
ad unitatem dicuntur, ab his quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit. ipsius generis differentias uel ab his quae ad unitatem dicuntur uel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio accidentique. declarat et dicit genus ab illis quae ad sola indiuidua prae- dicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, indiuidua uero ad singula. sed quoniam haec differentia generis ad indiuidua communis erat differentiis speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis dif- ferentiis genus diuidit atque disiungit. quod ita demonstrat :

Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur, differt genus, quod genus est hoc quod de plurimis prae- dicatur. ab his uero reliquis genus differt, primo ab specie, quoniam species etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero praedi- catur.

Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae propior est generi. nam quamuis differentia super speciem sit, super speciem specialissimam differentia ponitur. nam quamuis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialis- [*](11-16] Porph. p. 2, 22—26; ad 13—16 cf. infra p. 53, 16—19.) [*](1 ante ab add. uel C (er.) KT biis F, item 2. 11 al., eis T quae de—uel (s. l. m2) ab his in sup. mg. Cm1? pluribus FGPS 3 quae—ab eis in sup. mg. Cm2 his Dm1GPR quae om. D pluri- tatem CDR 4 accidenteque C 5 declarant F 6 quae om. GP hoc] in hoc C 8 post differentia add. uero D 9 speciebus K spe- ciebusque—differentiis om. R 10 distinguit D ante demonstrat add. meminit atque T 11 differre K 12 hoc quod om. P de om. D pluribus FP 13 uero] p. 53, 16 ergo CDFGKPRS igitur T genus om. T, post differt C 14 a D 18 propior] proprior CT propriorum R prior cett. genere T a genere FK nam—ponitur om. DP, del. Sm2 differentia—sit] generis propria species sit F 19 post sit add. sed ST tamen F non super subalterna (subalternam brm) sed (tamen, sed edd.) CR edd.; fort. post specialissimam excidit tantum 21 est specialissima C)

52
simam ipsa differentia species est eius generis, cui species specialissima supponitur; nam sub animali ante hominem rationale ponitur. igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus uero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicetur, species non iam ad plurimas species, sed ad plurima indiuidua praedicatur. sunt autem quaedam genera generalissima, ut dictum est, supra quae aliud genus inueniri non possit. sunt autem species sub quibus alia species inueniri non possit, et integra species illa nominatur quae numquam genus est, id est sub qua species nullae sunt, nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset. species ergo quae uere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. namque homo quoniam species est, singuli homi- [*](p. 18) nes qui sub ipso sunt, non eius spe|cies, sed indiuidua nomi- nantur. nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur, homo, id est species, si sicut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. sed quia singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit. non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedi- catur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, quid igitur? ad res plurimas numero differentes : [*](1 est. species F eius generis, cui] generis (ex generi Sm2) eius cui GS eius cui (cui in ras.) generis F cuius T 5 praedicetur] Schepss praedicatur codd. et edd. non s. l. m2, iam om. D 6 prae- dicantur C (n s. l.) R 7 genera om. KP genus aliud GS 8 autem] etiam T aliae T 9 inuenire Fa c.S possint T 12 species sub se GS 16 specie differentes] species distantes R 17 si sicut] sed sicut in ras R sicut (om. si) DPST 18 praedicatur Pa.c.S prae- dicarent K ad] et ad GS singuli—homines (19) in mg. Dm2 19 singuli sed quia (ex qui m2) S quia post singuli P specie] specie ipsa T 20 **quid C ad haec DGR adhuc K ante fuerit er. non uid., post add. in mg. non praedicantur ut genus ad species id est homo ad singulos homines P 21 ad species—ut genus om. P ad singulos homines non praedicatur GST 23 quid igitur] sed C quod igitur Dm1)
53
singuli enim homines numero a se tantum, non specie distant. atque ideo, quoniam genus sic ad subiecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur, species autem ad subiecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differen- tes praedicetur, genus in hoc ab specie distat, quoniam genus ad plurimas res specie differentes praedicatur, species autem ad plurimas res numero differentes dicitur. congruunt ergo sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur et utraque in eo quod quid sit. nam si inter- roges : quid est Cicero? animal dicitur. id est genus. et si interroges : quid est Cicero? homo dicitur, id est species. distant autem, quod quamuis utraque ad plurima praedicentur et in eo quod quid sit, genus praedicatur ad res specie dif- ferentes, species uero dicitur ad res tantum numero differentes. quod Porphyrius sic demonstrat :

Ab his uero reliquis quae de pluribus appellan- tur, genus differt, primo ab specie, quoniam spe- cies etsi de pluribus praedicatur, non tamen specie differentibus, sed numero. homo enim species cum sit, de Socrate, Platone, Cicerone praedicatur, qui non specie, sed numero differunt, animal uero, quod genus est, et bouis et equi praedicatio est, quae etiam differunt specie a se inuicem, non numero solo.

[*](16—24] Porph. p. 2, 24—3,1; ad 16—l9 cf. supra p. 51. 13—16.)[*](2 sicut Sm2 5 post genus add. uero R ab om. T a G quo- niam] quod GPST 6 praedicatur] dicitur D 7 congruerunt KS ergo] igitur T 8 post. genus et species om. G 10 Cicero| homo brm et om. K si] si item GPS 13 post sit add. praedicentur F post genus add. tamen F species D 14 dicitur om. FT 16 uero| ergo G 17 primum T a, G 18 plurimis T praedicantur CKR 20 ante Cicerone add. et GKPS 23 etiam] Brandt ita CDGPR ista T. om. FKS; Porph. p. 2, 28 ο" οιαϊέρί·>ζ·.*α; τώ εΐίε; άλλήλων 24 numero solo] in numero solo GR in solo numero S)
54

Quod simile est ac si diceret genus ab specie unam dif- ferentiam plus habere. congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est. congruit item et genus et species, quod utraque ad res plurimas praedicantur. congruit item genus ad species, quod utraque ad res numero differentes praedicantur. nam et singuli homines ita a se diuisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo uel a boue uel a coruo uel a quibuslibet aliis animantibus. at uero distat ab specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habet. nihil autem differre arbitrator, utram ita dicatur ‘aliam rem ad aliam praedicari’ an ‘aliam de alia praedicari’. utramque enim idem intellectus est. nara si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur. nam cum inter- rogaueris : quid est homo? respondeas de hominis interrogati one hominem esse animal.

Sed nunc oportet nos ea quae secuntur aspicere. quid ergo sequitur?

A proprio autem genus differt, quod proprium iuxta unam quamque speciem proprium appellatur cuius est proprium, et iuxta ea quae sub specie sunt, scili- cet indiuidua; namque risibile hominis solum est et singulorum utique hominum. genus autem non ad unam speciem, sed ad plures differentes semper aptatur.

[*](19—25] Porph. p. 3, 1-5.)[*](1 a T unã differentiã (utrumque ~ m2) D 3 predicentur P 4 con- gruunt DFTm1 pr. et om. KPR, s. l. G plurimas res GS 5 congruunt T item] item et P ad] et. DGPST utraeque T 8 animalibus GPS 9 genus ab specie GKP 11 arbitrator] D arbi- tratur C arbitretur KR arbitrare PST arbitrere F arbitror G rem om. T ab alia T 12 praedicari om. D aliam] aliam rem DGPST alia] alia re GR (re er.) utrumque] Cm2DF utrum Cm1PR uter- que GKST 13 praedicetur R 14 interrogaris DFPSm1 15 respon- des GST 19 differt genus GPST propriam GS 22 indiuidua scilicet T hominum P solius GS)
55

Ergo hoc uidetur hic dicere, quoniam omne proprium si fuerit speciei unius, tunc uere est proprium. nam si unius speciei non fuerit, sed duarum uel plurium, tunc duabus uel pluribus non proprium, sed erit in substantiae ratione commune. constat ergo proprium ei cuius est proprium soli speciei sin- gulariter adhaerere. unde quia hominis species sola est quae ridet, risibile homini proprie et singulariter aptatur. ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. distat igitur pro- prium a genere, quod genus semper ad plurimas species appel- latur, proprium uero de una tantum | specie cuius est proprium. [*](p. 19) nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appel- latur. congruit autem genus cum proprio in hoc, quod genus et proprium de pluribus appellantur. namque genus ad plures species appellatur, appellatur etiam genus de his quae sub specie sunt indiuiduis. nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal et quilibet equus singulariter animal nominatur. similiter et proprium ad plurima dicitur. dicitur enim ad unam quamque speciem et ad ea indiuidua quae sunt sub specie praedicatur. nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicumque singulariter nomi- nantur, risibiles sunt. congruunt etiam, quoniam utraque in eo quod quid sit praedicantur. nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur. nam si dicis : quid est homo? animal appellabis. item proprium in eo quod quid sit praedicatur. nam [*](1 hoc er. G, s. l. Sm2 hic] hoc G, om. K quoniam] quod GT quia K 2 fuerit unius speciei C unius fuerit speciei GPST est om. R, s. l. Cm2 3 plurimarum G duabus] KSm2 duobus cett. 4 in add. Dm2 5 ergo] igitur C ei** (us er.) S eius GT 6 quia] quoniam GST 7 rideat GST proprio D 8 igitur semper P post. igitur] uero R 9 quod] quoniam G 10 pr. proprium—appellatur om. R specie om. C, in ras. F 11 nam si] nisi Dm1 nam Sm1T ante hominis add. id est DFGPST 13 appellatur DFGKPRa.c.ST 14 etiam] etiam et C 16 etiam s. l. P, om. R nominatur animal P 19 sub s. l. D, om. R 20 etiam om. C quaecumque C nominantur singulariter GS 21 sunt om. G 22 praedicatur Da.c.K de specie post sit C 23 dicis] quis dicat G 24 in eo add. Dm2)

56
si dicis : quid est homo? merito risibile praedicabis. congruunt autem, quod genus et proprium ad plurimas res numero dif- ferentes praedicantur. nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et coruus et cetera, ut singuli homines, quantum ad numerum. distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium uero ad unam solam cuius est proprium nominatur. sed non est inter genus et proprium eadem differentia, quae est inter speciem et genus. nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium uero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem, cuius est proprium, semper aptabitur.

Post hoc igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens :

A differentia uero et ab accidentibus differt genus, quoniam etsi etiam ista de pluribus specie differen- tibus praedicantur, differentiae scilicet et accidentia quae communiter accidunt, non tamen in eo quod quid sit praedicantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostendunt.

Differentiam uero et accidens idcirco posterius reseruauit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. differentia enim et accidens qualitatem cuiuscumque speciei demonstrant, illa substantiae qualitatem, id est differentia, illud. [*](14—20] Porph. p. 3, 5—10.) [*](1 dicas GS 2 autem] etiam Hilgard 4 et cetera singuli T et (del., ut Pm2) ceteri singuli DPRS sicut et ceteri singuli C 7 inter genus est et (et s. l.) C proprium et genus GPST 8 species GS 9 omnino] animo Sm1 alia m2G 11 proprium est G semper om. C aptatur CGPST 12 haec T edd. de om. GKT differentia ST 13 distantiam GPm2 disseret Sm1T 14 ab om. P genus om. CDPR, s. l. Sm2 15 etsi] si GPSm1 16 differentia CDPRS (ex - as); Porph. p. 3, 7 a·. ί'Μψοραί 17 tantum D 18 fit] sit DFS 19 eam responsionem S enim] autem P 20 ostendit KPa.c. 21 Differentia Cm1KSm1T 23 enim] uero C cuiusque FGKS 24 demonstrat PST differen- tiam DP illud, id est] FG illud est DPRST illud autem est C illud K)

57
id est accidens, non substantiae. ergo quoniam genus super speciem est et species supposita generi, genus speciem, spe- cies indiuiduum quid sit ostendit. porro autem solae possunt species differentiae segregare quae qualitatibus eas substantia- libus, id est substantias declarantibus, seiungunt atque dis- pertiunt. nam cum animal genus sit, homo uero uel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, spe- ciem uero equi inrationalem. si enim quis interroget : quid est homo? animal dicitur. si autem quis dicat : qualis est homo? rationalis respondetur. ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur. de accidenti uero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. namque in praedicamentis inter alias nouem partes accidentis etiam qualitas nominatur. nam etiam si quis inter- roget qualis corui species sit, nigra continuo respondetur. congruunt ergo genera differentiis et accidentibus, quod de speciebus pluribus praedicantur. nam sicut genus plures sub se species habet, ita differentia. nam rationale dicimus deum et hominem. rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. nam nigrum dicimus et hominem et equum et coruum et hebenum et plurimas alias species. rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad indiuiduum praedicatur. nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est. quod est differentia. con- gruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod [*](9—l6] Porph. p. 3, 10—14.) [*](1 substantia CDR 3 solae] sole K sola CDPRSm1T solas FGSm2 4 differentia CDPRSm1T segregari CDPRT disgregare K quae om. R quae ab P et S eas om. C ea K enim T 5 seiunguntur C' dispertiuntur CDR disperdunt P 7 sint species CK 8 rationale P 9 inrationale TPm2 ut rationale m1 quis post interroget G 11 ratio- nabilis P 13 accidentium C 14 ponatur C 15 post. etiam om. CKR, post si P 17 quae C 18 sub se plures species GPST 19 ita] ita et D rationalem CPSm2 20 et om. C rursum P 22 ebenum K 25 pr. est om. D, s. l. Sm2 26 etiam] autem R)
58
superius de aliis monstratum est. distant autem quod, sicut dictum est, genus in eo quod | quid sit appellatur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. nam si dicas : quid est homo? appellabis genus et dicis animal esse hominem, si uero qualis sit ad differentiam interrogaueris, rationale respondebis, uel <ad> accidens, nigrum uel album uel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens :

Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus di- stat ab his quae de singulis praedicantur, hoc est ab indiuiduis; illo quod de specie differentibus praedi- catur, distat ab speciebus et a propriis; illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant.

Hoc dicit distare genus ab indiuiduis, quod genus de plu- ribus, ut dictum est, praedicatur. colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. nam quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium uero de una tantum specie et de his quae sub eadem specie sunt indiuiduis praedicatur, quamuis de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. nam neque species omnino de speciebus aliquibus poterit praedicari [*](9—15] Porph. p. 3, 14—19.) [*](1 monstratum est de aliis F demonstratum K distat DGPRS 2 differentiae GSm2 3 praedicatur Ca.c. Ga.c.K 4 dicis] dices m1860 6 rationalem CD ((??) er.) FKP rationalis GRSm2 respondit R respon- deo G respondeam P (ex -as) T responde*t S <ad> accidens, nigrum] Brandt accidens nigrum codd. edd. 7 quo om. F 8 rursus om. G, s. l. P, del. Sm2 10 hiis F iis G is K hoc] id R 11 illo—pro- priis in sup. mg. Dm2 illud D (m2) R 12 ab] a KPR a om. GST illud DR etiam] enim CDR 14 a om. RT iam D 16 ut dictum est de pluribus F 19 praedicantur CFK 20 hiis F is K 21 specie om. CDR post quamuis add. enim D 23 specie] numero CR non om. CDR, s. l. P 24 aliquid F)

59
neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cuius est specie praedicatur. quod si ita est, una differentia a genere species et propria seiunguntur. accidens uero et differentia eadem quoque una a genere dif- ferentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale appellantur.

Has Porphyrius ad constituendam generis rationem dif- ferentias quam parcissime potest colligit et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc uero quantum sat est dicit se <neque deminutam neque> abundantem generis constituisse rationem hoc dicens :

Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis definitio.

Perfectam plenamque se generis definitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit definitio, sed aequa- liter ad genus pariterque composita. quod unde sit, hoc modo monstrandum est. nouimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur, his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. namque animal, quod genus est, de homine, quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bouem atque in alia ualet aptari. ergo si quis ad quam- libet rem abundantem fecerit maioremque definitionem quam ipsa res fuerit quam definit, non erit integra propriaque defi- nitio, quoniam non solum illam rem amplectitur quam definit, [*](12 s.] Porph. p. 3, 19 s.) [*](2 specie] proprium specie C proprium GS 4 eadem] in eadem D a genere una GPS 6 qualis GP, post add. sit GPS est C 7 con- struendam GK contuendam G (in mg.) DR 9 probaturus posterius GPS 10 se] sed D, in ras. R loc. expleuit Brandt; cf. p. 60, 18. Ed. sec. II 8 superfluum.. deminutum et Addenda generis post rationem GS con- stituens P 12 nullo] nullo modo FGK; cf. Boeth. in Arist. π. έρμ. II 499, 22 Μ. 14 dicit post se, om. post fecisse C 16 pariliterque bm unde] quale GPS quales K, ad unde (del. Cm2) s. l. add. quale Cm2Dm2 17 demonstrandum C 20 hoc] DRT in hoc C, om. FGKPS, fort. recte abundant FRT (ex -at m1?) 21 bouem] in bouem PT quamlibet] ali- quam GS 22 abundanter R 23 quam om. DRT, del. Cm1? erit post propriaque GS 24 solam DGKS complectitur GS definit om. F)

60
si maior fuerit definitio, sed etiam alias quascumque res, quibus ipsius definitionis terminus abundabit. maiorum igitur praedi- camentorum maior erit definitio, minorum uero minor erit etiam definitio. animal ergo, quod maius est, ita definiunt : animal est substantia animata sensibilis, hominem uero, quod ab animali minus est, ita definiunt : animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. quoniam maius est animal ab homine, maior etiam erit animalis definitio ab hominis definitione. plus enim erit dicere ‘substantia animata sensibilis’ quam ‘animal rationale et mortale’. nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur. sed etiam equum uel bouem atque alias huiusmodi species. si quis ergo ad hominem maiorem definitionem aptauerit, quae est ani- malis, ut ita definiat hominem : homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. si quis uero maiori rei minorem definitionem aptauerit, curtam et deminutam quodammodo faciet rationem. nam si quis animal definire uolens dicat : animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae [*](p. 21) istius | definitionis rationem subterfugere atque euadere possunt. est enim animal bos, quod neque rationale sit neque risus perceptibile. sola igitur relinquuntur bene definiri quaecumque aequalibus definitionibus constituuntur. ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire. praedicamenta quae- cumque fuerint, si maius praedicamentum de minore aliquo praedicatur, conuerti non potest, ut minus de maiore praedi- cetur. semper enim maiora de minoribus, numquam minora [*](3 etiam ante erit P, ante minor GS, om. R 4 ergo] uero GS 5 ab om. DΚ 6 ante animal add. homo est FGKS 7 quoniam] quod P quo S quodsi T ab om. GS 8 erit etiam DPS 10 et om. GPS 12 uel] et G 13 maiorem s. l. Dm2 15 plena om. F 16 possit GKa.c.PST 17 uero] ergo F 18 diminutam DGKPR 19 rationem faciet GP 24 relinquantur CDRT, recte? 25 autem om. R enim C 26 fit G 28 minus] r minor CDFGPRST maior K)
61
de maioribus praedicantur. nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit conuertere animal esse hominem. nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est, animal, quantum ad species, potest esse etiam non homo. paria uero praedicamenta semper sibi ipsa inuicem conuertuntur. nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem prae- dicatum etiam conuerti potest, ut homo ad risibile praedicetur. dicitur enim : quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. ergo quascumque definitiones conuertere potes, illae uerae atque pares sunt, quascumque uero conuertere non potes, aut maiores sunt aut minores, pares inueniri non possunt. nam si dicas hominem substantiam esse animatam atque sensibilem. uerum est. item si conuertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino uerum dixeris. potest enim et substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem esse animal, uerum dixeris. si autem dicas atque conuertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino uerum dixeris. potest enim esse animal et non esse rationale et risus capax. ergo quotiens est maior definitio quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur et maior definitio adhibetur, uera esse poterit definitio. si enim prius dixeris hominem, rem minorem, et ad ipsum posterius adhibueris definitionem maio- rem, ut prius dicas ‘hemo est’. et post subiungas ‘substantia [*](2 conuerti GPS 5 ipsa om. GPS 6 praedicatum] brm praedicatur codd.p 7 etiam] et FGKS 9 potest P(t er., item 10) R 10 atque om. D pares] et pares F 11 inuenire P 12 dicas] quis dicat T esse substantiam CGS 13 iterum T si conuertas] sicut uertas (ueri- tas F) FS 14 atque] et FK 15 enim om. CK esse post sensi- bilis GPS 17 capacem] perceptibilem GS ante dixeris er. non uid. C 18 esse animal GS 19 praeceptibilem D capacem GS uera CDPRT 21 maior est GPS quam id—maior definitio in inf. mg. Dm2 22 prius] prius uero F dicitur post definitur GS 23 rem] esse P 24 mino- rem] hic desinit cod. R ipsum] ipsum hominem GS postea GPST 25 ut] nisi F dicas prius GPST postea GPS)
62
animata sensibilis’, uerum est. homo enim necessario est substantia animata sensibilis. si uero prius dixeris definitionem et postea dixeris id quod definies, uera esse non omnino potest. nam si definitionem maiorem prius dixeris dicens ‘substantia animata sensibilis’ et postea rem minorem intuleris, ut dicas ‘homo est’, ut sit ‘substantia animata sensibilis homo est’, non omnino uerum est. potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo. at uero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, uera est, posterius, falsa. nam si dixeris definitionem quae est minor ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax’ et post intuleris ‘animal est’, ut sit ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est’, uera est. omnis enim res quae rationalis et mortalis est et risus et disciplinae capax, necessario animal est. at uero si conuerteris et rem maiorem prius dixeris. post uero minorem definitionem adhibueris, uera omnino esse non potest. nam si dicas prius ‘animal est’, postea autem iun- xeris ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis’. non omnino uerum est. potest enim esse animal et rationale uel mortale non esse. itaque si maior est definitio quam res fuerit, si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, uera est, si uero prius definitionem dixeris, post rem intuleris, falsa est. in minoribus uero definitionibus et maioribus rebus contra [*](1 ante sensibilis add. atque GS 3 uera esse omnino non potest D non omnino uera esse potest GS; an omnino post uera ponendum? cf. 16 et p. 63, 3 6 ut sit—homo est om. P ut sit] T ut GKS et Dm1 et si CDm2 sed et F et sit Engelbrecht sensibilis] atque sensi- bilis GS sensibilis—sensibilis (8) in sup. mg. Dm2 7 omnino uerum —generis diffinitionem (p. 63, 16) in scidula add. Tm1? esse post sensibilis FGKS 8 non tamen homo] et homo non esse FGKS (ex 61, 15) 9 ipsa om. GK 11 et post-capax (13) om. FGKS (6 fere litt. er.) 12 animal est om. CD. in ras. P 13 ante uera add. necessario F 14 et mortalis est] mortalis G secund. et om. FGKS et disciplinae om. CDPT capax] capax est G 16 uero om. G esse omnino GPS 17 autem iunxeris] uero adiunxeris C 18 mortalis om. C 20 uel] et GT est om. GPST 22 est] erit GS postea CT)
63
est. nam si definitionem prius dixeris, postea rem subieceris, uera est, si uero rem prius dixeris, postea definitionem sub- ieceris, uera omnino esse non potest. at uero in aequalibus definitionibus conuerti aequaliter potest. nam quoniam solius hominis haec est definitio ‘animal rationale, mortale <,risus et disciplinae perceptibile)>, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est cui alii possit aptari. itaque uel si prius rem dixeris, postea definitionem subieceris, uera erit, ut est ‘homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile’, sin uero conuerteris et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas ‘animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disci- plinae perceptibile homo est’, haec quoque uera est. ita semper, ut definitiones uerae sint, neque plus neque minus in defini- tionibus oportet aptari, sed aequali|ter definitiones conuenien- [*](p. 22) terque disponi. quod Porphyrius scilicet non ignorans ait se neque plus neque minus effecisse generis definitionem.