Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

mittitur Alexandriam, ut pulso peruasore Timotheo Timotheus catholicus redderetur ecclesiae. sed illo Timotheo damnato morte praeuento Petrus ab uno haeretico Alexandrinis episcopus ordinatur, quem nihilominus deici iussit imperator et reduci Timotheum catholicum, sicut etiam Acacii litteris continetur.

interea scribit ad sanctae memoriae papam Simplicium Timotheus catholicus rogans dicens Petrum olim in diaconio esse damnatum, nunc etiam a Christiana societate remotum, ut scriberet imperatori, ut eundem Petrum longius in exilio dirigeret, quia latebat in Alexandrina ciuitate et insidiabatur ecclesiae. per ferme triennium et amplius sanctae memoriae papa Simplicius numquam destitit scribere Acacio episcopo, ut fieret de Petro, quod Timotheus episcopus postulabat.

defuncto Timotheo episcopo a catholicis Iohannes catholicus episcopus ordinatur. mittit Iohannes episcopus synodicam suam. superuenit etiam Urbanius subadiuua contra Iohannem episcopum sacra principis deferendo, ut ab episcopi illius papa se confirmatione suspenderet. et quia in isdem sacris de restituendo Petro, quem ipse damnauerat, fecerat mentionem, haec pars omnino est abnegata. unde uisus est imperator [*](1 damnatus om. w3 constantinopoli 3 2 reddedit P uadet WI) 4 iuncxit 3wtwz 5 obprimitur 8 6 pernasore Q: peruersore E 8 epiacopis w, episcopus ex episcopis ql man. 2 9 nihilhominus WI) 10 continentur ps 11 symplicium owl 12 rogans et dicens Liberat. et w3 man. 2 18 a om. wI 14 exilium qx man. 2 et w3 man. 2 15 alexandrinam (alexandriam to1) ciuitatem w 16 firme 8, firmg £ fereu> per triennium ergo ferme uulgo 17 distitit βδq2 et q1 man. 2, destituit ω2 19 defuncto ergo Tim. uulgo iohannia ωβδq2 et qx man. 1 20 mittet ω1ω2q2 iohannis fioQ 21 urpanius υq2ω1ω2 (Uranius recte S2) subaiuua p3 22 principes q2 et ante corr. qx episcopiIII ql, episcopis q2 23 confirmationem w hisdem βδυω et qx man. 1 24 ipsa a )

794
offensus.

addidit etiam Acacius illo tempore, quo de Petro Alexandrino damnato retulit, etiam de Petro et Iohanne Antiocheno; sic scripsit: Petrum apud Constantinopolim monasterium gubernasse sed hoc propter crimina derelicto Antiochiam fugisse, ibi pulso Martyrio catholico episcopo per uilissimum populum et haereticos sedem ipsius occupasse continuoque damnatum ab episcopis atque a Leone imperatore deportatum deportatum.

qui fugiens redisse dicitur Constantinopolim et dedisse fidem, ut per uilissimas ulterius turbas nihil facere auderet, sed, sicut superius dictum est, Basilisci temporibus a Timotheo illo damnato, qui Constantinopolim uenerat, ad Antiochiam remissus, ut iterum illic episcopatum teneret. quo facto idem ipse Petrus Iohannem, de quo Acacium diximus retulisse, ordinat Apamenis episcopum: a quibus non receptus redit Antiochiam et Petrum episcopatus sui pellit auctorem et inuadit eius ecclesiam.