Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ubi est, quod scriptum est: terminos patrum tuorum non transgredieris, et; interroga patres tuos et adnuntiabunt tibi, et seniores tuos et dicent tibi? quid ergo tendimus ultra definita maiorum aut cur nobis non sufficit, si quid ignorantes discere cupiamus. qualiter ab orthodoxis patribus et senioribus singula quaeque uel uitanda praecepta sunt uel aptanda catholicae ueritati?\' cur non his probantur esse decreta? numquid aut sapientiores illis sumus aut poterimus firma stabilitate constare, si ea, quae ab illis constituta sunt, subruamus?