Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

numquidnam licet nobis a uenerandis patribus damnata dissoluere et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? quid est ergo, quod magnopere praecauemus, ne cuiuslibet haeresis semel deiecta pernicies ad examen denuo uenire contendat, si, quae antiquitus a nostris maioribus cognita discussa refutata sunt, restauranda nitamur? nonne ipsi nos, quod absit et quod numquam catholica patietur ecclesia, aduersariis ueritatis uniuersis contra nos resurgendi proponimus exemplum?