Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed forsitan arbitreris ideo magis significari non unicuique suum reformandum proprie corpus, cum adstruatur prout deus uoluerit esse reparandum. diligenter ergo sensum plenius haec tractantis intende, si scire conaris, cuiusmodi corpus unicuique sit deus hoc ipsum prout uoluerit redditurus, et tamquam tibi iam tunc ad ista respondentis apostoli uerba perpende. nosse desideras, quale resuscitatis hominibus corpus prout deus uoluerit sit daturus: agnosce prudenter: et unicuique seminum proprium corpus, quod utique non sine causa uir deo plenus adnectit, nisi ut futuras hominum huiusmodi dubitationes expelleret. audi, inquam, quod sapienter adiecit. et ex similitudine rem ipsam, cui comparatur, agnosce.