Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quam similitudinem ad resurrectionem corporis post mortem futuram conuenienter aptauit. deinde quod secutus adiecit: et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum ut puta tritici et ceterorum; deus autem dat illi corpus prout uoluit, ad qualitatem iam et speciem, quae post resurrectionem futura est, genus conparationis adhibere curauit. prout uoluit inquit: quid adhuc quaeris? prout uoluerit deus, sic dabit unicuique corpus ineffabili potentia suscitatum.