Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sic et illi filii sancti uideri possunt uocati, quia multi uel plurimi ex his per ea, quae dicta sunt, mysteriis imbuti caelestibus sancti efficientur, et merito iam esse dicti sunt, quod futuri sunt, uel ex ea portione, qua per religiosum parentem erant participes sanctitatis, tamquam iam ex integro id essent, sancti sunt nuncupati, uel, quia ex talibus filiis multi futuri essent plenae sanctificationis heredes, iam et isti ex eo, quod futuri fuerant, nuncupati sunt, et, licet hoc essent plurimi forsitan non futuri, a parte sanctorum toti sancti generaliter sunt uocati.