Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

est et ille modus, quod saepe uelut generaliter et absolute dicitur, cum tamen ad omnes generaliter <non> pertinere manifestum est, ut cum dicitur Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes, omnes quidem gentes benedicentur nec erit ulla natio sub caelo, cui non praedicetur euangelium, et tunc ueniet finis, sed ipsae gentes non ex integro omnes benedicentur, quia non omnium est fides; uel sicuti est: omnis lingua confiteatur deo. cui locutioni sensus ille conectitur, cum ex parte totum saepius nuncupatur, sicut et tunc homo Iuda, cum totam gentem procul dubio nominaret.