Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui etiamsi copiosiore dei munere uel raris omnino uel minimis humanae conditionis passionibus impetiti sunt et afluentiore dei gratia mortalitatis uitia facile superarunt, non usque adeo tamen expertes eorum se fuisse testantur, ut scilicet illius <im )maculati agni sit proprium nullum prorsus habuisse peccatum nec non soli uideatur esse deputandum, si alius quilibet sanctus expers delicti fuisse credatur. contenti simus ergo professione sanctorum et quid de se ipsi magis pronuntient audiamus quam, quid uel temere cogitandum sit uel nostris opinionibus uentilandum, sine certa auctoritate sectemur.