Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sin uero quisquam non possibilitate facultatis humanae sed per unam gratiam [*]( 18 cf. Ioh. I 1, 8 ) [*]( 4 reputandis V, corr. p2 5 debeatper anacoluthiam quast p. 400, 23 praecessisset cum, non quia 7 cunctas V 9 moliemur Car. 12 quod V, correxi 16 exigitetur V, corr. 0 20 fort. recipiunt 24 <in> quam 02 26 perstare Thiel e schedis Coustantii: uel stare V 28 sed o2: sede V ) [*]( xxxv). [*]( 26 )

402
hoc asserat in hac uita de quibuslibet sanctis posse conferri, bene quidem facit de dono dei, < cui> cuncta possibilia sunt, talia confidenter opinari et sperare fideliter, sed utrum aliqui tales extiterint, qui usque ad hanc perfectionem uitae praesentis accederent, sicut nusquam euidenter astruitur, sic nos facile uel firmare uel impugnare non conuenit magisque sobrium est ex ipsorum uocibus prophetarum apostolorumque sanctorum, quatenus huius uitae profectum metiri debeamus, agnoscere, quibus utique in hoc mundo, quantum ad sanctae uitae pertinet institutum, nihil excellentius uel fuisse uel esse manifestum est.