Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hinc est igitur, quod beatus Paulus, qui et ruinam conditionis humanae et restaurationem ceteris copiosius intimauit, etiam de se ipso clamat: ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae. angelus satanae, qui me colafizet. propter quod ter dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi \'sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur'. lib enter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi, et item ipse: uanitati enim creatura subiecta est: