Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

oportebat autem, ut ipsa quoque rationabilis humana creatura, quod propria uoluntate perdiderat, etiam secundum dei gratiam propria reciperet uoluntate et, quae sine merito \'curabatur, tribueretur ei, ut etiam hoc sequeretur ex merito. propterea maluit singularis ille saluator perfici potius in infirmitate uirtutem quam prorsus sine infirmitate uel de se confidentem uel auctoris neglegentem fieri humanam substantiam sine infirmitate securam.