Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quamuis ergo pro his transgressionibus digna fuerit ultione, iustus tamen arbiter deus sic istam creaturam propositae legis aequitate corripuit et, quae diuinum sequi tramitem inter felicia fastidiuit, sibimet ipsam merita lance dimisit, ut tamen, quia et decepta fuerat creaturae potioris incursu (illius scilicet, quae fremebat illo terrenam proficere posse substantiam, unde spiritalis ipsa deciderat, et tamquam solatium capere cupiebat de alterius ruina creaturae, uel ut non solum se culpandam ex alterius quoque transgressione praetenderet sed lapsum suum in creatoris referret opificium, cuius et aliud opus constare ueluti minime potuisset), ineffabili circumuentae pietate consuleret, utramque uero creaturam recte conditam hac ratione monstraret, quia et degeneres angeli per sanctorum angelorum beatitudinem confutantur — quod isdem modis, quibus illi