Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sic ergo sine illius principalis ac summae rationis affectu, quae in bonis semper retinendis contrariisque refutandis intemerata persistit, ad cuius utique similitudinem rationale fuerat animal institutum, ut eam pro suo modulo congruis actionibus imitando ipsiusque seruando reuerentiam subsequendoque gratiam, ut uere similitudo eius et imago permaneret, obtinere potuisset fieretque diuinae rationis tamquam suae parentis et auctoris digna consortio et per hoc nihilominus utpote particeps [*]( 1 dilapsus V, corr. Car. 2 celesti ex celestis V pra V, corr. o sua Car. 4 hisdem V 12 prosperam uoluntatis V, corr. Car. 14 tracta o perfixf V, corr. 0 18 praesumentis V, corr. Thiel persuasinis V 21 diuinitatis V, correxi copiosa a quique ex eo pendent 23 illis V, corr. 02 30 digna ex dignam V haec o )