Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde ergo beati et sublimes angeli de perceptis grati piae deuotionis officio et non se ipsos sed potius ipsis praeferendo conuenienter auctorem ad eius perpetuitatem proficere prouehique meruerunt, inde isti, qui reprobi sunt, de perceptis consequenter ingrati debitumque dissimulantes obsequium seque ipsos magis quam, qui tantae\' dignitatis substantiam condiderat, praeferre molientes et delectatione suae creationis inlecti a creatoris honore cessando, quanto arroganter elati, tanto aeternitatis rectitudinem per inreuerentiam non sequendo ab eius pariter et dignatione et participatione retracti sunt et ab eo, quod sempiternum est, recedentes in id, quod semper deficit, sunt reducti.