Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui excessus utique sicut reatum intulit excedenti, sic usam conditoris, contra cuius ordinem tendebatur, offendit et, dum ab eo tenore cessatur, quo solo proficeretur ad summi boni perenne consortium, consequenter, qui ad eius stabilem participationem peruenire non posset, defectus accessit, sicut creaturae rationalis usibus congruebat. nam angelos ad profectum conditos promerendae stabilitatis aeternae illa res indicat, quoniam si sic facti essent, ut ulterius nihil egerent, nulla pars eorum ullum potuisset habere defectum. non enim in eis diuersam naturam fuisse dicendum est, ne ille, qui propria uoluntate prolapsus est, angelus excusetur, si hoc illi non suae proteruitatis ingessit arbitrium sed necessitas inditae conditionis imposuisse uideatur.