Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
igitur dubium non est superbiam super omne esse peccatum, quippe de qua scriptum est: initium omnis peccati superbia. quod tantum malum est, ut singula praue facta in hoc ipso, quia praua sunt, censeantur esse damnanda solaque sit superbia, quae et in bene factis periculosa doceatur. haec est, quae non tantum animal rationale in terris positum constare non siuit sed angelicam quoque deiecit infesta naturam.