Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
atur adoptio, ut scilicet deficientibus isdem uitiis, contra quae nobis in hoc tempore continua dimicatio est, ab hac necessitate liberati, quod fide suscepimus, quod spe proposita sustinuimus, ipsarum rerum desideratis affectibus adsequamur, quatenus hac incursionum peste prorsus exuti tranquilla semper sanctificatione uiuamus, quod in illa futura beatitudine promittitur esse complendum, cum, sicut ait apostolus, corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem atque animale corpus spiritalem sumpserit dignitatem.