Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Ac ne forsitan, ut solent quidam uanis opinionibus arbitrari, quod haec beatus apostolus Paulus sub alterius nescio cuius persona pronuntiet quam de se ipso fateatur, quamuis nihil illic tale ualeat prorsus ostendi atque cum ait: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis? gratia dei per Iesum Christum, tam gentilis quam Iudaei remota probetur esse persona, audiamus tamen hunc alibi quasi sese manu propria designantem ac semet ipsum specialiter indicantem: ego ipse mente seruio legi dei, carne [*]( 1 Rom. 7, 22-25 11 Gal. 5, 17 15 Rom. 7, 15 21 Rom. 7, 24 sq. 26 Rom. 7, 25 ) [*]( 3 repugnante V, corr. 0 9 nullus y, corr. 0 11 aduersum V, corr. cod. Angelic. iuxta Vulgatam 16 nec mauult Thiel, temere 18 ac ne forsitanj ex eo quod sequitur arbitrari supple arbitreris 21 atque scripsi: tamen V, ita ut Thiel 22 liberauit Vt corr. p mortis <huius/ Labb. secundum Vulgatam 25 sese o5: esse V )

408
autem legi peccati, et item de se ipso: castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, qui aliis praedico, ipse reprobus efficiar. quis igitur non aduertat, quid interesse potuerit, quod membra sua castigando refrenaret, ne reprobus existeret, si nullis talibus stimuliš pulsaretur, quos neglegendo et non corporis sui castigatione subigendo reprobus esse potuisset?