Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quare se igitur miserum hominem appellat, quare se gaudet per Christi gratiam de mortis corpore liberari, si nullis affectibus humanae miseriae pulsabatur, si nullis infestabatur, ex quibus liberaretur, incursibus? item idem: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non, quae uultis, illa faciatis; non enim, quae uult, spiritus perficit, ne de perfectione superbiat. et item: non perficit caro, quae uult, ut sic humanae conditionis admoneat, ne tamen usquequaque propositum fidele demergat.