Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente: misericordiam consecutus sum, ut fidelis is essem? nec aliud est misericordia diuina quam gratia. audiamus etiam, quemadmodum informat ecclesiam: gratia inquit salui facti estis per fidem, ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret, sicut secutus annectit: et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne quis extollatur. idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat dicens: quid enim habes, quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?