Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quis autem audeat se dicere Christianus aliquid habere boni sine gratia, quando magister gentium clamet cuncta breuiter in se dona concludens: gratia dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit sed fuerit subsecutus? utque monstraret cooperatorem se gratiae subsequendo, sed plus omnibus inquit illis laboraui, ac rursus ueritus, ne de se praesumere uideretur, adiunxit: non ego, sed gratia dei mecum. non dixit \'ego et gratia dei mecum\', sed praeposuit gratiam praecedentem seseque subiunxit.