Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde et dominus, sicut superius diximus, ait, quod utique nisi baptizato non conuenit: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. sine uita autem esse perpetua quid est, nisi in sempiterna morte constitui? quamuis idem sit 'regnum caelorum\' quod \'aeterna uita\', tamen ut prouidentia dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est: qui non fuerit renatus ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, sed etiam pariter dictum est: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. de uita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat, quoniam multi non manducantes hoc sacramentum uitam uideantur habere praesentem.