Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
De paruulis autem quod adserit sine sacro baptismate pro solo originali peccato <non> posse damnari, satis impia, satis profana propositio est. quamuis enim recentes ab utero matrum in remissionem peccatorum baptizari nullus Christianus ignorat, quod utique non fallaciter sed ueraciter catholica celebrat ecclesia, ne in sacramentis caelestibus, quod absit, mentita uideatur. proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat eis sola prorsus originaria relaxari itaque, quibus etiam solis remissis uitam per baptismum consecuntur aeternam, consequens est, ut solis etiam non remissis ad aeternam uitam peruenire non possint.