Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
nisi autem prima generatio, quam bonam deus instituit, praeuaricatione uenisset in culpam et reprobabilis esset effecta, secunda generatio subroganda non fuerat. propter quod dicit beatus Paulus apostolus: sicut per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et paulo post: igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae. sicut autem omnes in condemnationem dicit utique, qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in iustificationem uitae non nisi illos adstruit, [*]( 1 Ioh. 6, 54 16 Col. 1, 13 21 Rom. 5, 12 24 Rom. 5, 18 ) [*]( 3 ipsum V, corr. Thiel secundum Vulgatam (cf. p. 363. 21 et 29) 4 aliquis (corr. ex alicui) o2 14 exsuflantur V catetizantur T", corr. pa ut scripsi: et Vo2 15 quo 02 Thiel: quod V auctores 1". corr. 0 17 filiorum p2 18 transferuntur 02 primo Tr, corr. 02 28 parentaes unigeniti V, corr. 02 29 adstruitur V, corr. p )