Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum magisque uidebitur. quod absit, iniustus deus. si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa? unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus, nihil restat, nisi ut sola sit uitiosa natiuitate pollutus, et si non fuerit mysterii Christiani participatione mundatus, ad uitam non potest peruenire perpetuam. hinc est. quod exsufflantur et catechizantur infantes, ut quia in opere dei, quo in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet apostolus, ad filii dei sortem purgationemque legitimam transferantur.