Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter, frater carissime, institutorum ueterum, quae in te sunt probata, non inmemor, sicut ueniale iudicare nos peruides, quod tibi certum est imperatum, ita ipse dans honorem patribus elabora, <ne> necessitas sit ulla faciendi, quod optas nunc satisfactione purgari. [*]( I 1 quod scripsi: que V 3 suggerere V, corr. pJ 5 necesitatis V 7 profecerit ras. ex profecerint V 9 ante fuerit eras. fuerant V antyochensibus V 12 pietatis V, corr. p2 14 submitteret pJ, uoluerit aut simile aliquid suppleri iussit Coust. 16 silicet V 17 usurpacie re onelhl (eras. m) V 19 cognosimus V 21 uideris V tanto ex tanta V 24 nos p2: non V 26 elabora V, littera e (vel et ligatura picto) in ras. ne add. 02 )

151

(68.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. PER URANIUM. Miramur pariter et dolemus ita in tuae dilectionis animo dissimulatam iacere curam caritatis et fidei, ut cum Christianissimus imperator pietatis et religionis instinctu affandi me et de causis ecclesiasticis consulendi fideles atque sollertes internuntios destinaret, ipse et alternae gratiae et uigilantiae pastoralis oblitus nec adloqui nos uolueris nec de his, quae ad catholicae ueritatis custodiam pertinebant, duxeris instruendos. atque ideo, frater karissime, quae non inmerito cernis libera affectione culpari, potiore diligentia repensanda cognosce; proinde delegatum tibi munus impendens sensus tuos prudenter adtolle et pro tuendis Calchedonensis synodi constitutis uehementer inuigila, ne per neglegentiam desidiamque nostram subrepat g-regibus domini letale dispendium.