Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quamuis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi principis iussione uel sine praeiudicio canonum a tua caritate fuerit Antiochensibus episcopus ordinatus, tamen non est sine inuidia factum, cuius cauendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum.

in quo pietati eius gratias dignum est nos referre, quoniam ita gloriae suae moderatus est potestatem, ut fidelissima deuotione patrum regulis t submittere, quae iuberet, nec in auctoritatem recipi, quod sequenti constituit aetate prohiberi, ut scilicet in hac tantummodo persona, quam iussu eius et studio quietis Antiochensibus, non tua usurpatione antistitem consecrasti, quod factum est necessitate, sufficeret. in quo tuae dilectionis non inrationabilem cognoscimus fuisse famulatum, quia ecclesiarum iura respiciens diu te non inmerito suspendisse testaris, ne uidereris ambire, quod tanto principi et in tam graui causa non poteras abnegare.