Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
rogamus igitur reuerentissime salutantes, ut futuri iudicii memores causam taliter ordinetis, ne quid dubitationis relinquatur in posterum. quatenus omni scrupulo discordiarum sublato pacis desideratae per orbem totum uincula renouentur et uenerandarum floreat ecclesiarum concordia corporisque unius in proprium statum membra recolligantur. ille namque medicus iure laudatur, qui ueteres aegritudines ita sanare deproperat, ut ex eis noua uulnera non nascantur. specialiter ergo cognoscat uester apostolatus compositis eisdem duobus capitulis uniuersos sacerdotes istius rei publicae libenter amplecti nostram communionem. Accepta XV. Kal. Octobr. Rusticio u. c. cons. [*]( 4 cr. Âuastasii II papae ep. 1 (Thiel p. 617 cap. IIIi 10 Petr. I 4, 1 17 August. de trinit. n 16 18 August. ? 19 August. Enchirid. de fide c. 12 ) [*]( 7 quae Y: quod Thiel 8 competene Y, corr. 1)2 14 persona Y. carr. 0 24 proprium Y: pristinum Bar. 27 nascuntur Y, corr. \'1) 29 neetram Car. 80 kx octulr V )