Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

illud etiam magis magisque deposcimus, ut tua sanctitas concepta gratia caelesti, quae praetendunt Orientales episcopi, tractare dignetur eorumque fidei competentem praebere consensum. nobis etenim uidetur, quoniam filius dei uiui dominus noster Iesus Christus ex uirgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in trinitate cum patre spirituque sancto regnare. sicut enim uidetur ambiguum dicere simpliciter (upum de trinitate) non praemisso nomine domini nostri Iesu Christi, sic eius personam in trinitate cum patris spiritusque sancti personis esse non dubitamus. sine Christi ia namque persona nec credi trinitas religiose potest nec adorari fideliter, quemadmodum sanctus Augustinus ait: an aliqua ex trinit.ate persona, et alio loco: solus in trinitate corpus accepit, et iterum: unus us trium.