Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quia uero dictum est Scythicos monachos hac ratione ad sedem uestram accessisse, pro traditione patrum et ordine regularum praebito eis responso nihil formidantes ad nos cum litteris uestris iubete remittere; quarum etiam exemplaria consignata praedicto uiro strenuo Eulogio dari praecipite. haec enim omnia ideo petimus uos disponere cautius, ut ne locus mendacio uel insidiis detur, quoniam summo cum desiderio fidem catholicam amplectentes uestra doctrina unitatem uniuerso orbi petimus condonari.