Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
imponite igitur uobis semel susceptum laborem, sancte ac uenerabilis pater, etiam in hoc decessores uestros sequentes, quorum memoriam et amplectimini et consortio pontificatus ornatis, et de hac intentione liberos nos properate reddere et securos. hoc enim credimus esse catholicum, quod uestro religioso responso nobis fuerit intimatum.