Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ut ergo eorum possit dissipari malignitas, iubete nobis praesentibus, si ad audientiam pro peccatis uentum fuerit, ut constet apud omnes nos immerite mortuos esse et illos patrocinio pecuniae laborare; nos enim eos in omnibus in conspectu senatus conuincere possumus, quod haeretici perfecti sint. tunc demum eorum potest monstrari fallacia.