Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Si pro peccatis nostris isti, qui hinc adducti sunt, episcopi Constantinopolim fuerint ingressi, non dicamus, quod imperatorem uisuri sunt modis omnibus et suis locis restituentur (tantas enim pecunias secum detulerunt, ut non homines sed possint angelos excaecare) — si ergo, quod absit, ingressi fuerint, tanta falsa per nostram absentiam dicturi sunt, quanta potest diabolus inuenire. nam si hinc in conspectu nostro plura temptauerunt et domino nobiscum stante confusi sunt, quanta facient per absentiam nostri?