Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hortabatur nos clementissimus imperator hoc dicens: \'uidete ciuitatis huius episcopum et inuicem uobis pacifico ordine reddite rationem\'. nos e contra respondimus: \'quid imus ad episcopum certamina facere? domnus noster beatissimus papa Hormisda, qui nos direxit, non nobis praecepit certare. sed prae manibus habemus libellum, quem omnes episcopi uolentes sedi apostolicae reconciliari fecerunt: si praecipit pietas uestra, legatur, et si est in ipso, quod ignoretur aut uerum esse non creditur, dicant et tunc ostendimus nihil extra iudicium ecclesiasticum in eodem libello esse conscriptum, aut si illi possunt docere, quia non conuenit religioni catholicae, tunc nobis incumbit probare*.